Cicero Acad. Pr. II 37 (i.e. Antiochus contra ἀκαταληψίαν disputans). nunc de adsensione atque adprobatione, quam Graeci συγκατάθεσιν vocant, pauca dicemus. —  — nam cum vim, quae esset in sensibus, explicabamus, simul illud aperiebatur, comprendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest. deinde cum inter inanimem et animal hoc maxime intersit, quod animal agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea, quae est in nostra potestate sita, reddenda assensio. - 38 sed haec etiam sequuntur, nec memoriam sine adsensione posse con stare nec notitias rerum nec artes; idque quod maximum est, ut sit aliquid in nostra potestate, in eo, qui rei nulli adsentietur, non erit. Ubi igitur virtus, si nihil situm est in ipsis nobis? Cicero Acad. Pr. II 24 (i.e. Antiochus contra ἀκαταληψίαν disputans). Atque etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium, quod sapientia, cum quid agere incipiat sequatur, idque initium esse naturae accommodatum. Nam aliter adpetitio (eam enim volumus esse ὁρμήν), qua ad agendum impellimur et id adpetimus, quod est visum, moveri non potest. illud autem, quod movet, prius oportet videri eique credi; quod fieri non potest, si id, quod visum erit, discerni non poterit a falso. quomodo autem moveri animus ad adpetendum potest, si id, quod videtur, non percipitur accommodatumne naturae sit an alienum? Itemque si, quid officii sui sit, non occurrit animo, nihil unquam omnino aget, ad nullam rem unquam impelletur, numquam movebitur. Quodsi aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum, quod occurrit videri. Cicero Acad. Pr. II 23 (i.e. Antiochus). Maxine vero virtutum cognitio confirmat percipi et comprehendi multa posse. in quibus solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non comprehensionem modo rerum, sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam, artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam. Ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde nata sit aut quo modo. Sextus adv. math. VII 440. ἀλλ’ εἰώθασιν ἀνθυποφέροντες οἱ δογματικοὶ ζητεῖν πῶς ποτε καὶ ὁ σκεπτικὸς τὸ μηδὲν εἶναι κριτήριον ἀποφαίνεται· ἤτοι γὰρ ἀκρίτως τοῦτο λέγει ἢ μετὰ κριτηρίου· καὶ εἰ μὲν ἀκρίτως, ἄπιστος γενήσεται, εἰ δὲ μετὰ κριτηρίου, περιτραπήσεται καὶ λέγων μηδὲν εἶναι κριτήριον ὁμολογήσει εἰς τὴν τούτου παράστασιν κριτήριον παραλαμβάνειν. πάλιν τε ἡμῶν συνερωτώντων εἰ ἔστι κριτήριον, ἤτοι κέκριται ἢ ἄκριτόν ἐστι καὶ δυοῖν θάτερον συναγόντων ἤτοι τὴν εἰς ἄπειρον ἔκπτωσιν ἢ τὸ ἀτόπως ἑαυτοῦ τι κριτήριον εἶναι λέγεσθαι, ἀντιπαρεξάγοντές φασι μὴ ἄτοπον ὑπάρχειν τὸ ἑαυτοῦ τι κριτήριον ἀπολείπειν. καὶ γὰρ ἑαυτοῦ τὸ εὐθὺ καὶ ἄλλων ἐστὶ δοκιμαστικόν, καὶ ὁ ζυγὸς τῆς τε τῶν ἄλλων ἰσότητος καὶ τῆς ἰδίας σταθμητικὸς ὑπῆρχεν, καὶ τὸ φῶς οὐ μόνον τῶν ἄλλων ἀλλὰ καὶ ἑαυτοῦ ἐκκαλυπτικὸν φαίνεται, διόπερ καὶ τὸ κριτήριον δύναται καὶ ἄλλων καὶ ἑαυτοῦ κριτήριον καθεστάναι. Sextus adv. math. XI 162. ὅθεν καὶ καταφρονεῖν ἀναγκαῖον τῶν εἰς ἀνενεργησίαν αὐτὸν (scil. τὸν σκεπτικόν) περικλείεσθαι νομιζόντων ἢ εἰς ἀπέμφασιν· καὶ εἰς ἀνενεργησίαν μὲν ὅτι τοῦ βίου παντὸς ἐν αἱρέσεσι καὶ φυγαῖς ὄντος ὁ μήτε αἱρούμενός τι μήτε φεύγων δυνάμει τὸν βίον ἀρνεῖται καί τινος φυτοῦ τρόπον ἐπεῖχεν, εἰς ἀπέμφασιν δὲ ὅτι ὑπὸ τυράννῳ ποτὲ γενόμενος καὶ τῶν ἀῤῥήτων τι ποιεῖν ἀναγκαζόμενος ἢ οὐχ ὑπομενεῖ τὸ προσταττόμενον ἀλλ’ ἑκούσιον ἑλεῖται θάνατον, ἢ φεύγων τὰς βασάνους ποιήσει τὸ κελευόμενον, οὕτω τε οὐκέτι ἀφυγὴς καὶ ἀναίρετος ἔσται κατὰ τὸν Τίμωνα, ἀλλὰ τὸ μὲν ἑλεῖται, τοῦ δ’ ἀποστήσεται· ὅπερ ἦν τῶν μετὰ πείσματος κατειληφότων τὸ φευκτόν τι εἶναι καὶ αἱρετόν. ταῦτα δὴ λέγοντες οὐ συνιᾶσιν etc.