Cicero Acad. Pr. II 67. Sed illud primum, sapientem, si assensurus esset, etiam opinaturum, falsum esse et Stoici dicunt et eorum adstipulator Antiochus: posse enim eum falsa a veris et quae non possint percipi ab iis quae possint distinguere. Cicero Acad. Pr. II 26 (i.e. Antiochus contra ἀκαταληψίαν disputans). Argumenti conclusio, quae est Graece ἀπόδειξις, ita definitur: ratio, quae ex rebus perceptis ad id, quod non percipiebatur, adducit. 27. quodsi omnia visa eius modi essent, qualia isti dicunt, ut ea vel falsa esse possent, neque ea posset ulla ratio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse diceremus aut quae esset conclusi argumenti fides? Plutarchus de comm. not. cp. 36 p. 1077c. ἀκοῦσαι τοίνυν ἔστιν αὐτῶν καὶ γράμμασιν ἐντυχεῖν πολλοῖς πρὸς τοὺς Ἀκαδημαϊκοὺς διαφερομένων καὶ βοώντων, ὡς πάντα πράγματα συγχέουσι ταῖς ἀπαραλλαξίαις, ἐπὶ δυεῖν οὐσιῶν ἕνα ποιὸν εἶναι βιαζόμενοι· καίτοι τοῦτο μὲν οὐκ ἔστιν ὅστις ἀνθρώπων οὐ διανοεῖται καὶ τοὐναντίον οἴεται θαυμαστὸν εἶναι καὶ παράδοξον, εἰ μήτε φάττα φάττῃ μήτε μελίττῃ μέλιττα μήτε πυρῷ πυρὸς ἢ σύκῳ τὸ τοῦ λόγου σῦκον ἐν τῷ παντὶ χρόνῳ γέγονεν ἀπαράλλακτον. Cicero Acad. Pr. II 85. Stoicum est quidem nec admodum credibile nullum esse pilum omnibus rebus talem, qualis sit pilus alius, nullum granum. Cicero Acad. Pr. II 54. cur id potius contenditis, quod rerum natura non patitur, ut non ⟨in⟩ suo quidque genere sit tale, quale est, nec sit in duobus aut pluribus nulla re differens ulla communitas? ibid. 56 quod dilucide docetur a politioribus physicis, singularum rerum singulas proprietates esse.