<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1193.tlg001.1st1K-grc1" xml:lang="grc"><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1193.tlg001.1st1K-grc1" n="367"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Cicero de legibus I 38.</bibl> sive etiam Aristonis difficilem atque arduam, sed iam tamen fractam et convictam sectam secuti sunt, ut virtutibus exceptis atque vitiis cetera in summa aequalitate ponerent. － <bibl>55.</bibl> si, ut Chius Aristo dixit solum bonum esse, quod honestum esset, malumque, quod turpe, ceteras res omnis plane paris ac ne minimum quidem, utrum adessent an abessent, interesse etc.</p></div><pb facs="stoicorumveterum01arniuoft_0135"/><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1193.tlg001.1st1K-grc1" n="368"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Cicero de finibus IV 79.</bibl> Roges enim Aristonem, bonane ei videantur haec: vacuitas doloris, divitiae, valetudo; neget. Quid? quae contraria sunt his, malane? Nihilo magis. － Admirantes quaeramus － quonam modo vitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus. <q>Vives, inquit Aristo, magnifice atque praeclare, quod erit cumque visum, ages, numquam angere, numquam cupies, numquam timebis.</q></p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1193.tlg001.1st1K-grc1" n="369"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Cicero de finibus IV 43.</bibl> Itaque mihi videntur omnes quidem illi errasse, qui finem bonorum esse dixerunt honeste vivere, sed alius alio magis, Pyrrho scilicet maxime － deinde Aristo, qui nihil relinquere (scil. quod praeter virtutem appetendum esset) non est ausus, introduxit autem, quibus commotus sapiens appeteret aliquid, quodcumque in mentem incideret et quodcumque tamquam occurreret. Is hoc melior quam Pyrrho, quod aliquod genus appetendi dedit, deterior quam ceteri, quod penitus a natura recessit.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1193.tlg001.1st1K-grc1" n="370"><p rend="indent"><bibl xml:lang="lat">Clemens Alex. Stromat. II 20 p. 195 Sylb., Vol. I p. 486 Pott.</bibl> ὅθεν, ὡς ἔλεγεν Ἀρίστων, πρὸς ὅλον τὸ τετράχορδον, ἡδονὴν λύπην φόβον ἐπιθυμίαν, πολλῆς δεῖ τῆς ἀσκήσεως καὶ μάχης.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1193.tlg001.1st1K-grc1" n="371"><p rend="indent"><bibl xml:lang="lat">Plutarchus de exilio 5 p. 600e.</bibl> οἷόν ἐστιν ἡ νῦν σοι παροῦσα μετάστασις ἐκ τῆς νομιζομένης πατρίδος. φύσει γὰρ οὐκ ἔστι πατρίς, ὥσπερ οὐδ’ οἶκος οὐδ’ ἀγρὸς οὐδὲ χαλκεῖον, ὡς Ἀρίστων ἔλεγεν, οὐδ’ ἰατρεῖον· ἀλλὰ γίγνεται, μᾶλλον δ’ ὀνομάζεται καὶ καλεῖται τούτων ἕκαστον ἀεὶ πρὸς τὸν οἰκοῦντα καὶ χρώμενον.</p></div></div></body></text></TEI>