Diog. Laërt. VII 92. Παναίτιος μὲν οὖν δύο φησὶν ἀρετάς - - τέτταρας δὲ οἱ περὶ Ποσειδώνιον καὶ πλείονας οἱ περὶ Κλεάνθην καὶ Χρύσιππον καὶ Ἀντίπατρον. Cicero de off. III 50. sed incidunt - saepe causae, quum repugnare utilitas honestati videatur, ut animadvertendum sit repugnetne plane an possit cum honestate coniungi. 51. In huiusmodi causis aliud Diogeni Babylonio videri solet, magno et gravi Stoico, aliud Antipatro, discipulo eius, homini acutissimo. Antipatro omnia patefacienda, ut nequid omnino, quod venditor norit, emptor ignoret. - - 52. Exoritur Antipatri ratio ex altera parte: Quid ais? Tu quum hominibus consulere debeas et servire humanae societati eaque lege natus sis et ea habeas principia naturae, quibus parere et quae sequi debeas, ut utilitas tua communis sit utilitas vicissimque communis utilitas tua sit, celabis homines, quid iis adsit commoditatis et copiae? - - 54. Quid est enim aliud, erranti viam non monstrare - quod Athenis exsecrationibus publicis sanctum est - si hoc non est, emptorem pati ruere et per errorem in maximam fraudem incurrere? Plus etiam est, quam viam non monstrare: nam est scientem in errorem alterum inducere.