Plutarchus Aetia physica 38 (ex versione Gyberti Longolii). Cur lupae certo anni tempore omnes intra duodecim dies pariunt? Antipater in libro de Animalibus partum lupas proicere adserit, quum glandiferae arbores florem abiciunt, quo gustato uteri illarum reserantur; quum eius copia non est, partum in ipso corpore emori nec in lucem venire posse. propterea regiones illas a lupis non vastari, quae glandium quercuumque feraces non sunt. Cf. Cic. de divin. II 33. (possunt haec Stoico Antipatro vindicari de συμπαθείᾳ disserenti, sed certi nihil affirmare licet.) Diog. Laërt. VII 157. Ζήνων δὲ ὁ Κιτιεὺς καὶ Ἀντίπατρος ἐν τοῖς περὶ ψυχῆς - - πνεῦμα ἔνθερμον εἶναι τὴν ψυχήν· τούτῳ γὰρ ἡμᾶς εἶναι ἐμπνόους καὶ ὑπὸ τούτου κινεῖσθαι.