Macrob. I 17, 57. haec est autem de nece draconis ratio naturalis, ut scribit Antipater Stoicus. nam terrae adhuc umidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et umore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodam modo lumen eius eximere: sed divino fervore radiorum tandem velut sagittis incidentibus extenuata exsiccata enecta interempti draconis ab Apolline fabulam fecit. Plutarchus de sollert. anim. cp. 4. ὄνοις δὲ καὶ προβάτοις Ἀντίπατρος ἐγκαλῶν ὀλιγωρίαν καθαριότητος, οὐκ οἶδα πῶς παρῆλθε τὰς λύγγας καὶ τὰς χελιδόνας etc. Plutarchus Aetia physica 38 (ex versione Gyberti Longolii). Cur lupae certo anni tempore omnes intra duodecim dies pariunt? Antipater in libro de Animalibus partum lupas proicere adserit, quum glandiferae arbores florem abiciunt, quo gustato uteri illarum reserantur; quum eius copia non est, partum in ipso corpore emori nec in lucem venire posse. propterea regiones illas a lupis non vastari, quae glandium quercuumque feraces non sunt. Cf. Cic. de divin. II 33. (possunt haec Stoico Antipatro vindicari de συμπαθείᾳ disserenti, sed certi nihil affirmare licet.) Diog. Laërt. VII 157. Ζήνων δὲ ὁ Κιτιεὺς καὶ Ἀντίπατρος ἐν τοῖς περὶ ψυχῆς - - πνεῦμα ἔνθερμον εἶναι τὴν ψυχήν· τούτῳ γὰρ ἡμᾶς εἶναι ἐμπνόους καὶ ὑπὸ τούτου κινεῖσθαι. Scholia in Hom. Iliad. Λ 115. ἁπαλόν τέ σφ’ ἦτορ ἀπηύρα: οὕτως Ἀριστοτέλης καὶ Ἀντίπατρος ὁ ἰατρὸς συναύξεσθαί φασι τῷ σώματι τὴν ψυχὴν καὶ συμμειοῦσθαι πάλιν. τοῦτο ἐκίνησε τοὺς Στωϊκοὺς καὶ Ἀντίπατρον ἐν τῷ περὶ ψυχῆς δευτέρῳ λέγειν ὅτι συναύξεται τῷ σώματι ἡ ψυχὴ καὶ πάλιν συμμειοῦται.