Paginae (sive columnae) litteris completae servautur XXXIX, ultima semiplena; intervalla vacua, binarum fere centesimarum, extremus tamen margo dexter, ubi librarius substitit, duplo maior. versuum numerus in singulis paginis a quadragenis quaternis sensim auctus est finem versus usque ad undesexagenos. summa versuum, computatis etiam quos supplevi versibus, sed omissis, si qui inter versus aut extra additi sunt, est MDCCCCX; quibus si addas fragmenta posticae, fiunt MDCCCCXXVII. unde apparet quantum reliquum sit a iusti voluminis ambitu, cum praesertim ipsi versus legitimi sticbi mensura (XV syllabarum) sint minores. nam XIII fere syllabarum (i. e. XXX fere litterarum) modulo continentur. initium voluminis non servatur. neque tamen ea iactura plus quam una vel duae paginae perierunt, quantum ex Prooemii superstitis natura coniectari potest. periit igitur etiam titulus libri cum auctoris nomine. quod si quis in inscriptione IV 18.19 iuvenire voluerit, non invidebo; ego quid sentiam, infra p. XVIII aperiam. Fragmenta Praeter maiora fragmenta, quae olim incerta sede fluctuabaut, nunc autem omnia a TE partimque a me in rectum ordinem restituta sunt, nonnulla frustula vaga servantur, quae editioni adiunxi speraus fore ut haec quoque forte fortuna aliquando corpori reddantur. bis minutis fragmentis (III—XII) duo praefixi paulo ampliora, quae manu librarii in postica addita sunt. nam ut ipse liber iusto ordine i. e. in antica parte scriptus est, ubi secundum U. WILCKEII egregiam observationem fibrarum striae cum versuum lineis eandem derectionem tenent, ita fragmenta illa in postica posita sunt, quae fibris contrariis facile agnoscitur. quae fragmenta cum pertineant sine dubio ad eam disputationem, quae in extrema pagina XXXIX non tam clauditur quam abrumpitur, cumque laborantis librarii haud obscura signa praebeant, conieci ’ propterea suppleta esse, quia cum ulteriora iu exemplari magis magisque corrupto legentis laborem fallerent, illa sola aliquatenus enucleari possent. etiam antea exemplaris condicionem tristiorem fuisse veri simile est, ut oblitterati apices oculis librarii vix ac ne vix quidem exciperentur. qua re excusatur aliquo modo illius incredibilis neglegentia, quae usquequaque cernitur. tot supplementa sunt iuter versus et in margine, tot liturae, tot hiatus verborum et sententiarum. sed de his postea accuratius. 1 Vber die Excerpte von Menons Iatrika in dem Londoner Papyrus 137 (Hermae vol. XXVIII) p. 410. In postica praeter ea quae ipse librarius supplevit praeceptum medici Praeccptam inveuitur rudi calamo eoque receutiore exaratum, ut possessorem voluminis, id aspersisse credas; tum scholastica exercitatio, quam in postica tabulae II alieua (saeculi tamen II p. Chr.) manu scriptam legimus. est epistula M. Autonii triumviri, quae incipit: Μᾶρκος Ἀντώνιος Epistula Antonii αὐτοκράτωρ Ι τριῶν ἀνδρῶν δημοσίων πραγμάτων Ι ἀπὸ καταστάσεως τῶι Κοινῶι τῶν ἀ|πὸ (sic) τῆς ’Aσίας Ἑλλήνων χαίρειν. Καὶ Ι πρότερον ἐντυχόντος μοι ἐν Ἐφέσωι Ι Μάρκου Ἀντωνίου Ἀρτεμιδώρου τοῦ Ι ἐμοῦ φίλου καὶ ἀλείπτου κτλ. integram epistulam TE mox editurum esse pollicitus es 1. praeter haec igitur duo calamorum posteriorum pericula cetera omuia uuius librarii manu perscripta sunt tam contextus verba quam quae correctii suppletave sunt.