Voluminis quantum nunc restat longitudo, si partes contextas cogites, Ordo paginarum est trium fere metrorum ac dimidii, latitudo (altitudo) XXIII fere centesimarum. plagularum singularum, ex quibus papyri corpus conglutinatum est, commissuras vidi XIX, quae quinis fere denis centesimis inter se distant. sed veri simile est paulo plures fuisse, ut paulo plus quam scapum, quem Piinius (N. H. XIII 77) vicenis plagulis constare dieit, complevisse librarius videatur. ceterum scripturam commissuris plagularum nequaquam impeditam esse omuino hodie constat et hoc exemplo confirmatur. 1 tabula continet paginas (columnas) III III - II - - - IV V VI VII - III - - - VIII IX X XI - IV - - - XII XIII XIV XV - V - - - XVI XVII XVIII - VI - - - XIX et XX - VII - - - XXI XXII XXIII XXIV - VIII - - - XXV— XXVIII - IX - - - XXIX XXX XXXI - X - - - XXXII XXXIII XXXIV XXXV - XI - - - XXXVl XXXVII XXXVIII XXXIX ex scissuris haec olim cobaesisse apparet extrema tabularum: tabulae I et II coniunctae fueiunt paginis III et - III - IV - - - XI - XII - V - VI - - - XVIII - XIX - VI - VII - - - XX - XXI - VII - VIII - - - XXIV - XXV - VIII - IX - - - XXVIII - XXIX - IX - X - - - XXXI - XXXII - X - XI - - - XXXV -XXXVI Paginae (sive columnae) litteris completae servautur XXXIX, ultima semiplena; intervalla vacua, binarum fere centesimarum, extremus tamen margo dexter, ubi librarius substitit, duplo maior. versuum numerus in singulis paginis a quadragenis quaternis sensim auctus est finem versus usque ad undesexagenos. summa versuum, computatis etiam quos supplevi versibus, sed omissis, si qui inter versus aut extra additi sunt, est MDCCCCX; quibus si addas fragmenta posticae, fiunt MDCCCCXXVII. unde apparet quantum reliquum sit a iusti voluminis ambitu, cum praesertim ipsi versus legitimi sticbi mensura (XV syllabarum) sint minores. nam XIII fere syllabarum (i. e. XXX fere litterarum) modulo continentur. initium voluminis non servatur. neque tamen ea iactura plus quam una vel duae paginae perierunt, quantum ex Prooemii superstitis natura coniectari potest. periit igitur etiam titulus libri cum auctoris nomine. quod si quis in inscriptione IV 18.19 iuvenire voluerit, non invidebo; ego quid sentiam, infra p. XVIII aperiam. Fragmenta