<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="commentary" subtype="preface" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0643.opp001.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="36"><p>Sed quomodocumque ea de re iudicandum erit, gratulamur nobis,
qui gravissimi certe operis iam non umbram solum, sed solida fragmenta
teueamus. quae etsi compilatorum culpa pristino colore privata sunt
nec magnis ipsius Menonis erroribus carent1, tamen campum diu neglectum,
historiam dico medicorum graecorum, novo et insperato eruditionis
flumine laetificarunt.</p><note type="footnote">1 inprimis de Hippocratis scriptis egregie fallitur, ut exposui Hermae 1. c.
p. 424—434.</note><pb n="XVII"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="37"><p>TIBI vero, FRIDERICE KENYON, cum finem facio praefandi, pro egregiis
TUIS beneficiis dcbitam meritamque gratiam persolvo. si suavissima TUA
laboris societate diutius uti et quot menses, tot annos mihi impendere
licuisset, perfectius et maturatius iam opus proditurum esse probe scio.
at exemplum celeritatis atque strenuitatis, quod TU in Aristotele et Heroda
proposuisti, mihi sequeudum esse putavi, non solum quia nova quam
velocissime efferri omnium virorum doctorum interest, sed quia commodatam
quasi nec propriam rem me tenere existimavi, quam reddere
quanto ocius fas est. quod dum facio, si quid hac festinatione vel
omissum vel delictum est, consoletur uos illud Senecae: contenti simus
inventis, aliquid veritati et posteri conferant.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="38"><p>Berolini Id. Sept. MDCCCLXXXXIII.</p></div></div></body></text></TEI>