Sed quomodocumque ea de re iudicandum erit, gratulamur nobis, qui gravissimi certe operis iam non umbram solum, sed solida fragmenta teueamus. quae etsi compilatorum culpa pristino colore privata sunt nec magnis ipsius Menonis erroribus carent1, tamen campum diu neglectum, historiam dico medicorum graecorum, novo et insperato eruditionis flumine laetificarunt. 1 inprimis de Hippocratis scriptis egregie fallitur, ut exposui Hermae 1. c. p. 424—434. TIBI vero, FRIDERICE KENYON, cum finem facio praefandi, pro egregiis TUIS beneficiis dcbitam meritamque gratiam persolvo. si suavissima TUA laboris societate diutius uti et quot menses, tot annos mihi impendere licuisset, perfectius et maturatius iam opus proditurum esse probe scio. at exemplum celeritatis atque strenuitatis, quod TU in Aristotele et Heroda proposuisti, mihi sequeudum esse putavi, non solum quia nova quam velocissime efferri omnium virorum doctorum interest, sed quia commodatam quasi nec propriam rem me tenere existimavi, quam reddere quanto ocius fas est. quod dum facio, si quid hac festinatione vel omissum vel delictum est, consoletur uos illud Senecae: contenti simus inventis, aliquid veritati et posteri conferant. Berolini Id. Sept. MDCCCLXXXXIII.