<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="commentary" subtype="preface" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0643.opp001.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="33"><p>De auctoris nomine, secta, aetate, fontibus accuratiora ut invenirem, <note type="marginal">Auctor libri</note>
ne nunc quidem contigit. quid mihi visum sit, significatum est alias2.
hoc omni dubitationi exemptum est post Alexandrum Philalethem Laodicensem
eum scripsisse i. e. primo p. Chr. saeculo (si modo exempli Londinensis
aetas recte supra definita est) ac praeter hunc Menonis latrica,
quae sub Aristotelis nomine ei ut aliis innotuerunt, ad doxographiam
prioris partis (c. IV 31—XXXI 9) adsumpta esse.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="34"><p>Iatricon Menoniorum fragmenta ex V. Rosei, viri doctissimi, syllogis <note type="marginal">Menonia</note>
Berolinensi3 et Lipsiensi4 transtuli (paucis tamen mutatis), ut imago
tanti operis, de quo Londinensis papyri beneficio iam accuratius edocemur,
quam plenissima restituatur. nam si latina fragmenta (IV—VII)
<note type="footnote">1 Hermae 1. c. p. 411.</note>
<note type="footnote">2 cf. Hermae l. c. p. 413 sq.</note>
<note type="footnote">3 Aristotelis opera ed. Ac. R. Bor. V (1870) p. 1534 n. 335—341.</note>
<note type="footnote">4 Aristotelis fragmenta Lips. 1886 p. 255 sqq. n. 373—379.</note>

<pb n="XVI"/>
ut parum certa omittas, ex Plutarchi tamen loco (fr. III) satis constat
non solum principia morborum, quibus contentus fuit hic scriptor, sed
etiam ipsorum morborum varietatem, doxographi nimirum ratione, persecutum
esse Menonem. quid? si eidem fr. (conlatis praesertim fr. IV. V)
fidas, videtur Menon placitorum enarrationi definitiones singulorum morborum
praemisisse, quod neque dedecet Peripateticum philosophum et
similiter invenitur in Doxographis. vide Aetii Placita I 1. 2. 9 sqq., quorum
definitiones etsi colorem habent recentiorem, morem tamen traxisse videntur
e schola Theophrastea, quemadmodum Characterum definitiones
noviciae non sine exemplo antiquo scriptae mihi esse videntur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="35"><p>De titulo libri quae exposui Hermae 1. c. p. 407 2 hic repetere non
inutile credo. Laertii index V 25 in Aristotelis operibus recenset Ἰατρικὰ
β, Hesychius q. d. Περὶ ἰατρικῆς βݲ et in eius epimetro Περὶ ἰατορικῆς ζݲ,
(qui vita Ptolemaei Chenni usus videtur) n. 92 Περὶ ἐατρικῆς sine librorum
numero. medici latini citant Aristotelem (fr. IV—VII) ut Demetrius Magnesius
(fr. II) et anonymus Londinensis. contra Plutarchus (fr. III) Μενώνεια, et Galenus
(fr. I) tradit hanc Ἰατρικὴν συναγωγὴν inscribi quidem Aristotelis, sed
esse Menonis, Aristotelis discipuli; quare a nonnullis Μενώνεια appellari.
utrum Galeni Ἱατρικὴ συναγωηὴ an catalogorum Ἰατρικὰ sive Περὶ ἰατρικῆς
verum sit, diiudicare non ausim, cum Physica Φυσικά, Περὶ φύσεως (vel
Περὶ κινήσεως), Φοσικὴ ἀκρόασις Peripateticis audiant eademque varietas
in ceteris scriptis et apud ipsum Aristotelem appareat. sed Μενώνεια sic
appellata esse arbitror ut Εὐδήμεια et Νικομάχεια (nam ea quoque Nicomachi
auctoris credebantur), quibus si Aristotelis auctoritas addebatur,
doctrinam ubique apparere Aristoteleam significabatur. scilicet Stagiritae
magnum nomen obumhrat, etsi num quid praeter ipsum consilium et
rationem colligendi Aristoteles impertiverit Menoni, dubium mihi esse
videtur.</p></div></div></body></text></TEI>