De auctoris nomine, secta, aetate, fontibus accuratiora ut invenirem, Auctor libri ne nunc quidem contigit. quid mihi visum sit, significatum est alias2. hoc omni dubitationi exemptum est post Alexandrum Philalethem Laodicensem eum scripsisse i. e. primo p. Chr. saeculo (si modo exempli Londinensis aetas recte supra definita est) ac praeter hunc Menonis latrica, quae sub Aristotelis nomine ei ut aliis innotuerunt, ad doxographiam prioris partis (c. IV 31—XXXI 9) adsumpta esse. Iatricon Menoniorum fragmenta ex V. Rosei, viri doctissimi, syllogis Menonia Berolinensi3 et Lipsiensi4 transtuli (paucis tamen mutatis), ut imago tanti operis, de quo Londinensis papyri beneficio iam accuratius edocemur, quam plenissima restituatur. nam si latina fragmenta (IV—VII) 1 Hermae 1. c. p. 411. 2 cf. Hermae l. c. p. 413 sq. 3 Aristotelis opera ed. Ac. R. Bor. V (1870) p. 1534 n. 335—341. 4 Aristotelis fragmenta Lips. 1886 p. 255 sqq. n. 373—379. ut parum certa omittas, ex Plutarchi tamen loco (fr. III) satis constat non solum principia morborum, quibus contentus fuit hic scriptor, sed etiam ipsorum morborum varietatem, doxographi nimirum ratione, persecutum esse Menonem. quid? si eidem fr. (conlatis praesertim fr. IV. V) fidas, videtur Menon placitorum enarrationi definitiones singulorum morborum praemisisse, quod neque dedecet Peripateticum philosophum et similiter invenitur in Doxographis. vide Aetii Placita I 1. 2. 9 sqq., quorum definitiones etsi colorem habent recentiorem, morem tamen traxisse videntur e schola Theophrastea, quemadmodum Characterum definitiones noviciae non sine exemplo antiquo scriptae mihi esse videntur. De titulo libri quae exposui Hermae 1. c. p. 407 2 hic repetere non inutile credo. Laertii index V 25 in Aristotelis operibus recenset Ἰατρικὰ β, Hesychius q. d. Περὶ ἰατρικῆς βݲ et in eius epimetro Περὶ ἰατορικῆς ζݲ, (qui vita Ptolemaei Chenni usus videtur) n. 92 Περὶ ἐατρικῆς sine librorum numero. medici latini citant Aristotelem (fr. IV—VII) ut Demetrius Magnesius (fr. II) et anonymus Londinensis. contra Plutarchus (fr. III) Μενώνεια, et Galenus (fr. I) tradit hanc Ἰατρικὴν συναγωγὴν inscribi quidem Aristotelis, sed esse Menonis, Aristotelis discipuli; quare a nonnullis Μενώνεια appellari. utrum Galeni Ἱατρικὴ συναγωηὴ an catalogorum Ἰατρικὰ sive Περὶ ἰατρικῆς verum sit, diiudicare non ausim, cum Physica Φυσικά, Περὶ φύσεως (vel Περὶ κινήσεως), Φοσικὴ ἀκρόασις Peripateticis audiant eademque varietas in ceteris scriptis et apud ipsum Aristotelem appareat. sed Μενώνεια sic appellata esse arbitror ut Εὐδήμεια et Νικομάχεια (nam ea quoque Nicomachi auctoris credebantur), quibus si Aristotelis auctoritas addebatur, doctrinam ubique apparere Aristoteleam significabatur. scilicet Stagiritae magnum nomen obumhrat, etsi num quid praeter ipsum consilium et rationem colligendi Aristoteles impertiverit Menoni, dubium mihi esse videtur.