Morcm iudolemque librarii scrutanti non omittenda est ea neglegentia, quae in omittendis litteris, syllabis, verbis, enuntiatis versatur. quae partim ipse correxit (neque enim quisquam praeter eum diorthotae munere functus est), partim nobis supplenda reliquit. atque illa quidem [] signo, haec <>. innumera huius neglegentiae exempla velut αναδοσ (ἀνάδοσις), εμηχατο (ἐμηχανήσατο), συνεσται (συνεστάναι), ποιλα (ποικίλα), βατερα (βαρύτερα), νοσοπειν (νοσοποιεῖν),3 αποικειται (ἀποικειοῦται), τουποδειγματι (τοῦτο ὑποδείγματι). non minus frequenter dittographias omninoque abundantias commisit. et dittographiarum quidem prius vocabulum delere solet velut XIV 20 οταν, quod ego in delendis supervacaneis (quae signavi []) secutus sum. delendi autem tria genera adhibet: lituram digitis madidum atramentum abstergentibus factam, puncta superposita, lineam transverquartum 1 hoc genus in membranis inde ab antiquissimis quinti saeculi usque ad XIII interdum inveniri notum est (cf. Gardthausen Palaeogr. p. 275/6). ipse nuper eiusmodi codicem usurpavi Philonis Academiae Petersburgensis XX A a 1 chart. s. XIII /XIV fol. min., ubi post capitis exitum versus proximi initium rubro exponi solet. 2 cf. Blassius ad Hyperidem p. IX. 3 νοσοπειειν XIII 23 singuJare est ut στοιχοιων XIV 41 et εισνοιμενου XXIII 25 pro εἰσπνεομένου. sam. memorabile mihi videtur singulare abundantiae genus, quod nescio an ad indolem hominis pernoscendam faciat plurimum. ut si legimus XXXIV 44 00 πιθανῶς δὲ οὐδ' οὗτοι ἐπιχειροῦσιν πρὸς αὐτόν, nihil haeremus. at delevit ipse librarius πρὸς αὐτόν, scilicet quia non erat in exemplari, sed ex supervacuo ultro additum. eadem religione XXXVIII 3 τὸν αὐτὸν καὶ οἱ γιγνόμενοι κατατάσσονται τῶι σώματι delevit κατατάσσονται τ. σ. quae e loei contextu ariolatus contra exemplar addiderat; et sic saepe. Talia non sunt operarii vix sensum curantis et digito syllabas Librarii indoles exemplaris carpentis, sed paulo liberioris hominis, qui tota enuntiata excipere et extrema deficiente memoria cogitando supplere consueverit. itaque exarasse haec crediderim adulescentem aliquem medicinae studiosum, qui in suum sibi usum hanc isagogen describeret. de medicinae eius scientia nolo quidquam detrahere, quamquam caput et ventrem confundere (VIII 14) non cuiusvis est. at in philosophia plane hospes esse videtur, si modo ἐντρέχεια animae illa, quam iu prooemio compluries iactat, Aristotelica est ἐντελέχεια.1 neque casu factum videtur, quod ubi iterum animae mentio iniecta est XXXI 42 sqq., filum disputationis interrumpitur. scilicet librarii scribunt, ut ait Hierouymus, non quod inveniunt, sed quod intellegunt. obscuratis igitur exemplaris apicibus interdum intellegentiam eum defecisse consentaneum. De auctoris nomine, secta, aetate, fontibus accuratiora ut invenirem, Auctor libri ne nunc quidem contigit. quid mihi visum sit, significatum est alias2. hoc omni dubitationi exemptum est post Alexandrum Philalethem Laodicensem eum scripsisse i. e. primo p. Chr. saeculo (si modo exempli Londinensis aetas recte supra definita est) ac praeter hunc Menonis latrica, quae sub Aristotelis nomine ei ut aliis innotuerunt, ad doxographiam prioris partis (c. IV 31—XXXI 9) adsumpta esse. Iatricon Menoniorum fragmenta ex V. Rosei, viri doctissimi, syllogis Menonia Berolinensi3 et Lipsiensi4 transtuli (paucis tamen mutatis), ut imago tanti operis, de quo Londinensis papyri beneficio iam accuratius edocemur, quam plenissima restituatur. nam si latina fragmenta (IV—VII) 1 Hermae 1. c. p. 411. 2 cf. Hermae l. c. p. 413 sq. 3 Aristotelis opera ed. Ac. R. Bor. V (1870) p. 1534 n. 335—341. 4 Aristotelis fragmenta Lips. 1886 p. 255 sqq. n. 373—379. ut parum certa omittas, ex Plutarchi tamen loco (fr. III) satis constat non solum principia morborum, quibus contentus fuit hic scriptor, sed etiam ipsorum morborum varietatem, doxographi nimirum ratione, persecutum esse Menonem. quid? si eidem fr. (conlatis praesertim fr. IV. V) fidas, videtur Menon placitorum enarrationi definitiones singulorum morborum praemisisse, quod neque dedecet Peripateticum philosophum et similiter invenitur in Doxographis. vide Aetii Placita I 1. 2. 9 sqq., quorum definitiones etsi colorem habent recentiorem, morem tamen traxisse videntur e schola Theophrastea, quemadmodum Characterum definitiones noviciae non sine exemplo antiquo scriptae mihi esse videntur. De titulo libri quae exposui Hermae 1. c. p. 407 2 hic repetere non inutile credo. Laertii index V 25 in Aristotelis operibus recenset Ἰατρικὰ β, Hesychius q. d. Περὶ ἰατρικῆς βݲ et in eius epimetro Περὶ ἰατορικῆς ζݲ, (qui vita Ptolemaei Chenni usus videtur) n. 92 Περὶ ἐατρικῆς sine librorum numero. medici latini citant Aristotelem (fr. IV—VII) ut Demetrius Magnesius (fr. II) et anonymus Londinensis. contra Plutarchus (fr. III) Μενώνεια, et Galenus (fr. I) tradit hanc Ἰατρικὴν συναγωγὴν inscribi quidem Aristotelis, sed esse Menonis, Aristotelis discipuli; quare a nonnullis Μενώνεια appellari. utrum Galeni Ἱατρικὴ συναγωηὴ an catalogorum Ἰατρικὰ sive Περὶ ἰατρικῆς verum sit, diiudicare non ausim, cum Physica Φυσικά, Περὶ φύσεως (vel Περὶ κινήσεως), Φοσικὴ ἀκρόασις Peripateticis audiant eademque varietas in ceteris scriptis et apud ipsum Aristotelem appareat. sed Μενώνεια sic appellata esse arbitror ut Εὐδήμεια et Νικομάχεια (nam ea quoque Nicomachi auctoris credebantur), quibus si Aristotelis auctoritas addebatur, doctrinam ubique apparere Aristoteleam significabatur. scilicet Stagiritae magnum nomen obumhrat, etsi num quid praeter ipsum consilium et rationem colligendi Aristoteles impertiverit Menoni, dubium mihi esse videtur.