<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="commentary" subtype="preface" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0643.opp001.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="30"><p>Etiam illud magnopere interest eorum qui supplendi negotium
sint, ut versiculorum exitus sedulo notentur, cum praesertim
in hac sede liberiore compendiorum genere usus sit librarius. omnino
hoc tenendum est, quod non semper recte ab editoribus observatum vidi,
inde ab Alexandrina aetate versiculos dirimi syllabatim. quod, etsi nusquam
usus est in fugam vacui angulo illo, qui in Hyperideis et Herculanensibus
voluminibus conspicitur, accurate tamen semper librarius observavit.
perrara sunt illa VIII 2. 3 φαίνεται π|ρὸς et XII 8. 9 Δέξι|ππος.
in duplicibus tamen consonantibus hic, ut aequales2, variat aut αἴσ|θησιν,
εὐρώσ|των, ἐδεσ|τῶν, ἀσθενέσ|τεραι, ἴσ|χοντες dirimendo, aut Ἐρασί|στρατος,
συ|στολὰς, μυ|κτῆρας. illud tamen commodius visum, ut vel Ἀσ|ληπιάκης
cum scripsisset, κ post σ addere quam λ litterae praescribere mallet.</p><note type="marginal">Librario omissa vel addita</note></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="31"><p>Morcm iudolemque librarii scrutanti non omittenda est ea neglegentia,
quae in omittendis litteris, syllabis, verbis, enuntiatis versatur.
quae partim ipse correxit (neque enim quisquam praeter eum diorthotae
munere functus est), partim nobis supplenda reliquit. atque illa quidem
[] signo, haec &lt;&gt;. innumera huius neglegentiae exempla velut αναδοσ
(ἀνάδοσις), εμηχατο (ἐμηχανήσατο), συνεσται (συνεστάναι), ποιλα (ποικίλα), βατερα
(βαρύτερα), νοσοπειν (νοσοποιεῖν),3 αποικειται (ἀποικειοῦται), τουποδειγματι
(τοῦτο ὑποδείγματι). non minus frequenter dittographias omninoque abundantias
commisit. et dittographiarum quidem prius vocabulum delere
solet velut XIV 20 οταν, quod ego in delendis supervacaneis (quae signavi [])
secutus sum. delendi autem tria genera adhibet: lituram digitis madidum
atramentum abstergentibus factam, puncta superposita, lineam transverquartum
<note type="footnote">1 hoc genus in membranis inde ab antiquissimis quinti saeculi usque ad
XIII interdum inveniri notum est (cf. Gardthausen Palaeogr. p. 275/6). ipse nuper eiusmodi
codicem usurpavi Philonis Academiae Petersburgensis XX A a 1 chart. s. XIII /XIV
fol. min., ubi post capitis exitum versus proximi initium rubro exponi solet.</note>
<note type="footnote">2 cf. Blassius ad Hyperidem p. IX.</note>
<note type="footnote">3 νοσοπειειν XIII 23 singuJare est ut στοιχοιων XIV 41 et εισνοιμενου XXIII 25
pro εἰσπνεομένου.</note>

<pb n="XV"/>
sam. memorabile mihi videtur singulare abundantiae genus, quod nescio
an ad indolem hominis pernoscendam faciat plurimum. ut si legimus
XXXIV 44 00 πιθανῶς δὲ οὐδ' οὗτοι ἐπιχειροῦσιν πρὸς αὐτόν, nihil haeremus.
at delevit ipse librarius πρὸς αὐτόν, scilicet quia non erat in exemplari,
sed ex supervacuo ultro additum. eadem religione XXXVIII 3 τὸν αὐτὸν
καὶ οἱ γιγνόμενοι κατατάσσονται τῶι σώματι delevit κατατάσσονται τ. σ. quae
e loei contextu ariolatus contra exemplar addiderat; et sic saepe.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="32"><p>Talia non sunt operarii vix sensum curantis et digito syllabas <note type="marginal">Librarii indoles</note>
exemplaris carpentis, sed paulo liberioris hominis, qui tota enuntiata
excipere et extrema deficiente memoria cogitando supplere consueverit.
itaque exarasse haec crediderim adulescentem aliquem medicinae studiosum,
qui in suum sibi usum hanc isagogen describeret. de medicinae
eius scientia nolo quidquam detrahere, quamquam caput et ventrem
confundere (VIII 14) non cuiusvis est. at in philosophia plane hospes
esse videtur, si modo ἐντρέχεια animae illa, quam iu prooemio compluries
iactat, Aristotelica est ἐντελέχεια.1 neque casu factum videtur,
quod ubi iterum animae mentio iniecta est XXXI 42 sqq., filum disputationis
interrumpitur. scilicet librarii scribunt, ut ait Hierouymus, non
quod inveniunt, sed quod intellegunt. obscuratis igitur exemplaris apicibus
interdum intellegentiam eum defecisse consentaneum.</p></div></div></body></text></TEI>