Etiam illud magnopere interest eorum qui supplendi negotium sint, ut versiculorum exitus sedulo notentur, cum praesertim in hac sede liberiore compendiorum genere usus sit librarius. omnino hoc tenendum est, quod non semper recte ab editoribus observatum vidi, inde ab Alexandrina aetate versiculos dirimi syllabatim. quod, etsi nusquam usus est in fugam vacui angulo illo, qui in Hyperideis et Herculanensibus voluminibus conspicitur, accurate tamen semper librarius observavit. perrara sunt illa VIII 2. 3 φαίνεται π|ρὸς et XII 8. 9 Δέξι|ππος. in duplicibus tamen consonantibus hic, ut aequales2, variat aut αἴσ|θησιν, εὐρώσ|των, ἐδεσ|τῶν, ἀσθενέσ|τεραι, ἴσ|χοντες dirimendo, aut Ἐρασί|στρατος, συ|στολὰς, μυ|κτῆρας. illud tamen commodius visum, ut vel Ἀσ|ληπιάκης cum scripsisset, κ post σ addere quam λ litterae praescribere mallet. Librario omissa vel addita Morcm iudolemque librarii scrutanti non omittenda est ea neglegentia, quae in omittendis litteris, syllabis, verbis, enuntiatis versatur. quae partim ipse correxit (neque enim quisquam praeter eum diorthotae munere functus est), partim nobis supplenda reliquit. atque illa quidem [] signo, haec <>. innumera huius neglegentiae exempla velut αναδοσ (ἀνάδοσις), εμηχατο (ἐμηχανήσατο), συνεσται (συνεστάναι), ποιλα (ποικίλα), βατερα (βαρύτερα), νοσοπειν (νοσοποιεῖν),3 αποικειται (ἀποικειοῦται), τουποδειγματι (τοῦτο ὑποδείγματι). non minus frequenter dittographias omninoque abundantias commisit. et dittographiarum quidem prius vocabulum delere solet velut XIV 20 οταν, quod ego in delendis supervacaneis (quae signavi []) secutus sum. delendi autem tria genera adhibet: lituram digitis madidum atramentum abstergentibus factam, puncta superposita, lineam transverquartum 1 hoc genus in membranis inde ab antiquissimis quinti saeculi usque ad XIII interdum inveniri notum est (cf. Gardthausen Palaeogr. p. 275/6). ipse nuper eiusmodi codicem usurpavi Philonis Academiae Petersburgensis XX A a 1 chart. s. XIII /XIV fol. min., ubi post capitis exitum versus proximi initium rubro exponi solet. 2 cf. Blassius ad Hyperidem p. IX. 3 νοσοπειειν XIII 23 singuJare est ut στοιχοιων XIV 41 et εισνοιμενου XXIII 25 pro εἰσπνεομένου. sam. memorabile mihi videtur singulare abundantiae genus, quod nescio an ad indolem hominis pernoscendam faciat plurimum. ut si legimus XXXIV 44 00 πιθανῶς δὲ οὐδ' οὗτοι ἐπιχειροῦσιν πρὸς αὐτόν, nihil haeremus. at delevit ipse librarius πρὸς αὐτόν, scilicet quia non erat in exemplari, sed ex supervacuo ultro additum. eadem religione XXXVIII 3 τὸν αὐτὸν καὶ οἱ γιγνόμενοι κατατάσσονται τῶι σώματι delevit κατατάσσονται τ. σ. quae e loei contextu ariolatus contra exemplar addiderat; et sic saepe. Talia non sunt operarii vix sensum curantis et digito syllabas Librarii indoles exemplaris carpentis, sed paulo liberioris hominis, qui tota enuntiata excipere et extrema deficiente memoria cogitando supplere consueverit. itaque exarasse haec crediderim adulescentem aliquem medicinae studiosum, qui in suum sibi usum hanc isagogen describeret. de medicinae eius scientia nolo quidquam detrahere, quamquam caput et ventrem confundere (VIII 14) non cuiusvis est. at in philosophia plane hospes esse videtur, si modo ἐντρέχεια animae illa, quam iu prooemio compluries iactat, Aristotelica est ἐντελέχεια.1 neque casu factum videtur, quod ubi iterum animae mentio iniecta est XXXI 42 sqq., filum disputationis interrumpitur. scilicet librarii scribunt, ut ait Hierouymus, non quod inveniunt, sed quod intellegunt. obscuratis igitur exemplaris apicibus interdum intellegentiam eum defecisse consentaneum.