Inveni illam papyrum vitris diligenter inclusam et in undecim tabulas commode divisam, quarum conspectum subiungo.1 Qui singulas nunc in manus sumet tabulas, forsitan dubitet de ordinis Papyri descnptio veritate, quem Tu restituisti egoque usu probatum inveni. at Tibi praeter posticae scripturae indicia, de qua postea loquar, ampliora ac magis coutinentia fragmina voluminis olim praesto fuerunt, quae postea demum forfice sunt discissa in commodioris usus partes, quibus in diversas tabulas translatis quae olim cobaerebant dirempta sunt.2 etiam ceterae paginae aut nunc coniunctae servantur aut, si paucas excipias, manifesta prioris conexus retinent vestigia. sed singillatim haec persequi is tantummodo poterit, cui vitris sublatis ipsas chartas examinare licebit. opto vero, ut Tu qui huius papyri fata ab initio cognovisti, aliquando huic desiderio satis facias. Voluminis quantum nunc restat longitudo, si partes contextas cogites, Ordo paginarum est trium fere metrorum ac dimidii, latitudo (altitudo) XXIII fere centesimarum. plagularum singularum, ex quibus papyri corpus conglutinatum est, commissuras vidi XIX, quae quinis fere denis centesimis inter se distant. sed veri simile est paulo plures fuisse, ut paulo plus quam scapum, quem Piinius (N. H. XIII 77) vicenis plagulis constare dieit, complevisse librarius videatur. ceterum scripturam commissuris plagularum nequaquam impeditam esse omuino hodie constat et hoc exemplo confirmatur. 1 tabula continet paginas (columnas) III III - II - - - IV V VI VII - III - - - VIII IX X XI - IV - - - XII XIII XIV XV - V - - - XVI XVII XVIII - VI - - - XIX et XX - VII - - - XXI XXII XXIII XXIV - VIII - - - XXV— XXVIII - IX - - - XXIX XXX XXXI - X - - - XXXII XXXIII XXXIV XXXV - XI - - - XXXVl XXXVII XXXVIII XXXIX ex scissuris haec olim cobaesisse apparet extrema tabularum: tabulae I et II coniunctae fueiunt paginis III et - III - IV - - - XI - XII - V - VI - - - XVIII - XIX - VI - VII - - - XX - XXI - VII - VIII - - - XXIV - XXV - VIII - IX - - - XXVIII - XXIX - IX - X - - - XXXI - XXXII - X - XI - - - XXXV -XXXVI