Inveni illam papyrum vitris diligenter inclusam et in undecim tabulas commode divisam, quarum conspectum subiungo.1 Qui singulas nunc in manus sumet tabulas, forsitan dubitet de ordinis Papyri descnptio veritate, quem Tu restituisti egoque usu probatum inveni. at Tibi praeter posticae scripturae indicia, de qua postea loquar, ampliora ac magis coutinentia fragmina voluminis olim praesto fuerunt, quae postea demum forfice sunt discissa in commodioris usus partes, quibus in diversas tabulas translatis quae olim cobaerebant dirempta sunt.2 etiam ceterae paginae aut nunc coniunctae servantur aut, si paucas excipias, manifesta prioris conexus retinent vestigia. sed singillatim haec persequi is tantummodo poterit, cui vitris sublatis ipsas chartas examinare licebit. opto vero, ut Tu qui huius papyri fata ab initio cognovisti, aliquando huic desiderio satis facias.