ζݲ pro a XXIII 40 καταζβέννυσθαι ut in titulis et in Herculanensibus , sed raro omnino invenitur. δݲ pro σݲ invenimus in ὀδμή XXXIV 38 (at ὀσμή XXXVIII 17) et 19. XXXIV 48. Quae ultimo loco tetigi, sponte traducunt ad ionicae dialecti vestigia, Duiectica quae ex scriptoris eiusve auctoris patria derivanda esse conieci Herm. I. c. p. 414. nam ionica sunt ἀπουσία (detrimentum) XXXII 24, εἵνεκα V 23, κεῖνος post consonantes XXIV 32, XXV 28 (cf. XXXVII 40), δένδπος, δένδρους, δένδρει, δενδρῶν (cf. Index verborum), σκίδωασθαι XXXIII 35 (26). glossa (nescio cuius dialecti) est καιάτας XXXVI 57 (cf. Index v.). ad atticismum pertinent περίττωμα VIII 5. XII 10. XVI 20. XVII 45. XVIII 1, περιττότερος XII 20; περιττώσεις XX 9. cum διαλλάττον XXV 45 et ἦττον XXXVIII 40 posterioris sint partis, conici non licet atticum hunc colorem ex Menoniis translatum esse, nam tenuia sunt etiam alibi vestigia atticismi velut ὡς praepositionis usus, ὡς ὁμοίως similia, de quibus in Hermae Ι. c. p. 412 breviter sum locutus. sed oratio in universum abhorret a cultiore illo rhetorum studio et multa insunt vulgaria, velut XXIII 11 λαλήσομεν περὶ τῆς διοικήσεως, quod Phrynichus Bekkeri p. 51,3 vituperat2, οἰσθῆναι saepe pro ἐνεχθῆναι, συνεσταμένου, καταχθέντες (pro καταγέντες), quo tamen etiam Aristoteles usus est d. part. anim. A 1 p. 640 a 22, tum καταισθάνεσθαι passive (XXXII 5), ἐκφύειν intransitive (XXV 3) et praecipue in praepositionibus et particulis, in quibus Graeculorum inscitia maxime conspicua est; cf. Index verborum s. ἐπί, περί, τοι, γάρ τοι, τοιγάρτοι, οὐ μὴν δέ, ὡς ἄν, καί—δέ alia. Interpunctum est a librario diligentius quam aequales consueverant. interpanctio quattuor enim invenias distinguendi genera. primum crasso puncto finis imponitur periodo XXXI 25, quod est singulare. legitime autem spatia vacua adhibentur, aut minutum (i. e. * huius editionis), quo membra periodi sive enuntiata minora dirimuntur, aut amplius (i. e. * * quo maiora enuntiata vel periodi finiuntur. huic autem spatiorum signo, quod est inter versus, respondet duplex item extra versus positum a sinistra. nam initio versuum minore spatio (*) diremptorum praetexi solet paragraphus obelo similis (—), itemque maioribus spatiis respondet diple (—). 1 singulare, si recte explicui, εκδων (i. e. ἐξ ὦν) XXV 18 not. 2 cf. Apollodorus Poliorcet. p. 137, 4 ὑπελάλησα (sub Hadriano). quartum denique genus iungitur fere diplis, ἔκθεσιν dico, qua capitum singulorum initia litteris versuum primoribus sinistrorsum expositis facilius in legentium oculos cadant.1 ceterum totius rationis (quam utinam librarius constantius adhibuisset) quanta sit utilitas ad libri sententias sive intellegendas sive supplendas suapte sponte iutellegitur. quare huic rei nobis maxima impensa est cura. discrrtio suscepturi Etiam illud magnopere interest eorum qui supplendi negotium sint, ut versiculorum exitus sedulo notentur, cum praesertim in hac sede liberiore compendiorum genere usus sit librarius. omnino hoc tenendum est, quod non semper recte ab editoribus observatum vidi, inde ab Alexandrina aetate versiculos dirimi syllabatim. quod, etsi nusquam usus est in fugam vacui angulo illo, qui in Hyperideis et Herculanensibus voluminibus conspicitur, accurate tamen semper librarius observavit. perrara sunt illa VIII 2. 3 φαίνεται π|ρὸς et XII 8. 9 Δέξι|ππος. in duplicibus tamen consonantibus hic, ut aequales2, variat aut αἴσ|θησιν, εὐρώσ|των, ἐδεσ|τῶν, ἀσθενέσ|τεραι, ἴσ|χοντες dirimendo, aut Ἐρασί|στρατος, συ|στολὰς, μυ|κτῆρας. illud tamen commodius visum, ut vel Ἀσ|ληπιάκης cum scripsisset, κ post σ addere quam λ litterae praescribere mallet. Librario omissa vel addita