Aegyptiorum dialectum in aspiratis maxime laborare et ex papyris cognoscitur et ex Macedonicae indole facile exitlicatur. hic taraen scriptor ut paiilo cultior homo non saepe peccavit: πρώθη XXVil 52 ipse correxit superscripto τη, καθάρρους VIII 44 excusatur proximae syllabae natura velut καθ' εὐθυωρίαν XVI 24, ubi alterius syllabae aspirata priorem infecit. contra plane conversa est aspiratarum sedes in τεθευκέναι XIV 34 (pro τετευχέναι), quod in nota explicavi. Veuio ad geminorum consonantiura compendia. pinguiore enim pronuntiatipne per totam graecitatera factura est, ut simplici liquida efferrentur quae duplici legitime scribuntur velut ἐναλάττειν, βάλειν sim. cuius generis sunt huius συστέλονται XXIX 3. 5. 21 1 neglegentiae tribuo, si forte ῥάδιος scribitur vel abundanter οὕτωι vel τηικόμενον vel τοιαύτηι (nomin. XII 36, XXXII 4) vel ἐλάσσωι. nam hoc quidera XXXII 35 ipse librarius corrcxit. contra σώζειν, θνήσκειν, sirailia consulto scripsit spreta eruditiorura doetrina. (partim correcta), porro μεταβάλειν XXIV 28 (correctum), denique πεσόμενον ΧΧΧΙV 44 (quod est πεσσόμενον). in p soni duplicatione velut in ἀπορρεῖν antiquitus fluctuabat et pronuntiatio et orthographia. hinc etsi vulgaris mos obtinet, inveniuntur tamen in bac papyro κατεραμμένον XXII 29 et ἀπορεῖ XXVI 41, ἀπορεῖν (ib. 48 f.). haec diligenter servavi, cum Aristarchus quoque simplicem ρ commendaverit. ζݲ pro a XXIII 40 καταζβέννυσθαι ut in titulis et in Herculanensibus , sed raro omnino invenitur.