νݲ paragogicum ut tota antiquitate ita hic quoque mira inconstantia et positum est omissum. equidem ulkim normam obtinuisse extra hiatus venatores pracfracte nego. nimirum oporae pretium vix essc videbatur sonum levissiraum accurate semper exprimere. ita etsi in hoc volumen cadit, quod in oranes antiquos scriptores, ν etiam ante consonantem saepius poni quam noster i. e. Hyzantinorum posteriorum canon permittit, tamen mira inconstantia hic librarius utitur. confer ὀνόμασι προσχρώμεθα et κομίζουσι τοιούτους et ἀποτελοῦσι· παρά et ὦσι, νοσάζουσιν et λέγουσι δέ cum διείληφεν περὶ vel ἔσχεν φρενεῖτις vel καταλείπουσιν ψυχῆς vel ἐστιν τεταγμένα vei φησὶν δὲ vel λαμβάνουσιν γάρ; iterura μεταβάλλουσιν ἢ vel σώμασιν ὡς vel ἐνκαλοῦσιν αὐτῶι καὶ λέγουσιν ἐκεῖνο cuin χωρήσωσι εἰς vel ἐροῦσι ἀπό vel περιέχουσι Ι ὀστέοις vel προῆλθε· ὑπέλαβεν γάρ — nihil credo regulae vel consuetudinis invenies, nisi quod semel πιστοῦσι ἀπὸ ΧΧΧV 7 addidit nasalem. in solvendis compendiariis formis et φ(ησίν) semper plenas formas exhibui (secutus librarii exempla III 15. VIII 12. XIV 12). Eadem nasalis soni debilitas cernitur in aliis formis velut πάλι νόσους VI 36 et XVIII 5 (cf. liObeckii Phryn. p. 284); sed etiam in πάλι ἐνποιεῖται XVII 20. verum haec res latius patet. nam cum scribit VIII 33 δι' ὑπερβολὴ καταψύξεως manifestum raihi videtur ὑπερβολὴγκαταψύξεως assiraulatum, tura sonum leviorem elisura esse. nara paria sunt XII b > καὶ et XVII 11) μὴ<ν> καὶ (hoc tamen ab ipso scriba correctum), XXXI 44 κατὰ ἀφαίρεσι<ν> [γίνεται]. ex siniili assimulatione natum videtur XVI 11 ἐξ | σαρκός, cf. ἐξ Ζέας C. I. A. II 793 f, 54 et ἐξυρίας (= ἐκ Συρίας) Philod. d. sign. c. 218. De assimulatione cum locutus sim, moncndum est aequaliura more interdura emolliri sonum x ante δ et liquidas ἐγ δὴ XXXII 47, ἐγ μέντοι V 10, ἐγ μὲν ΧΧ 7, ἐγ λόγωι ΧΧΙ 27, ἐγλανθανει XXXIV 50. sed raro; paulo usitatius est contrarium, ut assimulatione omissa scriptum sit ἐνκέφαλος, συνπληροῖ similia. Aegyptiorum dialectum in aspiratis maxime laborare et ex papyris cognoscitur et ex Macedonicae indole facile exitlicatur. hic taraen scriptor ut paiilo cultior homo non saepe peccavit: πρώθη XXVil 52 ipse correxit superscripto τη, καθάρρους VIII 44 excusatur proximae syllabae natura velut καθ' εὐθυωρίαν XVI 24, ubi alterius syllabae aspirata priorem infecit. contra plane conversa est aspiratarum sedes in τεθευκέναι XIV 34 (pro τετευχέναι), quod in nota explicavi. Veuio ad geminorum consonantiura compendia. pinguiore enim pronuntiatipne per totam graecitatera factura est, ut simplici liquida efferrentur quae duplici legitime scribuntur velut ἐναλάττειν, βάλειν sim. cuius generis sunt huius συστέλονται XXIX 3. 5. 21 1 neglegentiae tribuo, si forte ῥάδιος scribitur vel abundanter οὕτωι vel τηικόμενον vel τοιαύτηι (nomin. XII 36, XXXII 4) vel ἐλάσσωι. nam hoc quidera XXXII 35 ipse librarius corrcxit. contra σώζειν, θνήσκειν, sirailia consulto scripsit spreta eruditiorura doetrina. (partim correcta), porro μεταβάλειν XXIV 28 (correctum), denique πεσόμενον ΧΧΧΙV 44 (quod est πεσσόμενον). in p soni duplicatione velut in ἀπορρεῖν antiquitus fluctuabat et pronuntiatio et orthographia. hinc etsi vulgaris mos obtinet, inveniuntur tamen in bac papyro κατεραμμένον XXII 29 et ἀπορεῖ XXVI 41, ἀπορεῖν (ib. 48 f.). haec diligenter servavi, cum Aristarchus quoque simplicem ρ commendaverit.