<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="commentary" subtype="preface" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0643.opp001.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="11"><p>De ipsa sciiptuia hoc dico, quod uni cuique autotypo nostro inspecto
oculis videre licet, librarium non artificem fuisse libros mercede
scribere consuetum, sed hominem mediocriter doctum, qui exemplar sive
situ sive tritu corruptum in usum privatum describeret. eiusdem generis
plerosque libros esse, qui nunc in Aegypto inveniuntur, et olim dixi1 et
nunc post tot tamque egregia inventa etiam confidentius assero. itaque
cum duplex fuerit ut apud nostrates ita apud antiquos litteratura, una
pulchra et antiqua illa titulorum, qua antiquarii qui recte dicebantur
libros Sosiorum vel Attlcorum iussu aifabre scribebant sive pingebant,
altera vulgaris et cursiva, qua vulgus epistulas, commentarios, quidquid
privato usui destinatum erat, currenti calamo couscribebat sive conscribillabat:
homines docti qui librum descripturi erant cum vulgari geuere
uti nollent, artificioso nescirent, utrumque miscebant. talis est scriptura
semicursioa eorum qui Aristotelis r. p. Atheniensium exaraverunt, talis
huius homiuis qui couatus est (neque euim perfecit) iu suum sibi usum
latrica haec describere. ergo litteratura ista etsi ex cursivi generis
levitate adspirat ad graudius illud, tamen parum accurate et distincte
formatur, ut saepe immo plerumque incertum sit, utrum τ an υ, λ an α,
λλ an μ, ν an αι, γ an τ, a an ε vel ο etc. voluerit scriptor. hinc maxima
legendi difficultas oritur. praeterea fluctuant ipsae formae relabeute
subinde librario in vulgare genus. velut praeter κ sollemnem formam
cursivam illam u non raro adhibet, ut καί an ὡς scriptum sit plus semel
haereas. inprimis cursiva utitur in eis quae vel supra vel extra versus
supplet et in compendiis finalibus. quae cum ita sint, tutissimum erat
volumeu totum lucis arte fideliter expressum lecturis ante oculos ponere,
quod Vos, viri illustrissimi, in Aristotelis et Herodae autotypis egregio
eventu fecistis. sed quod Tu mihi quaerenti olim praedixisti, re expertus
sum: condicio papyri et inprimis subfuscus eius color obstant, quominus
imago satis clara fiat. tamen eiusmodi autotypum editioni deesse nolui,
ut scripturae saltem genus et ordo specimiue cognoscantur. interim
<note type="footnote">1 Uber die Berl. Fragm. der Ἀθ. πολ. des Aristoteles (Abh. der Berl. Ak. d. W. 1885)
p. 7 sq.</note>

<pb n="XI"/>
typis, quateuus fieii poterat, papyri imaginem repraeseutavi , qua iu re
fidei magis quam pulchritudini studuisse me coufiteor. ceterum fore
spero ut ex autotypo periti aetatem scripturae certius defiuiaut. ego
enim a palaeographiae scientia inprimis papyrorum, qua TE potissimum
niti par est, alienum me esse sentio. video tameu cum orthographiam
universam tum memorabile illud τάτό fere constanter pro ταὐτό positum
TUAE sententiae favere. nam eum morem intra duo illa saecula, quae
dividuutur ut cardiue Christi natali, se continere satis constare videtur.2</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="12"><p>Orthographiae autem haec genera discribam:</p><note type="marginal">Orthographica</note></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="13"><p>εݲιݲ pro ιݲ longa tum in iisu fuisse librariis constat cum ex aliis monumeutis
Herculanensibus voluminibus. ipsi quoque auctores huius aetatis non aliter scripsisse
videntur, ut recte in Philodemi editiouibus talia serventur. sic hic scriba paene constanter
κεινεῖν, φρενεῖτις, πειμελή, πείνειν, πείπτειν, λείαν, ἡμεῖν per diphthongum exaravit, quae servani;
vitiose semel κοιλειῶν XV 19, inconstanter εἰνῶν ΧVII 30, postea 31. 35 fvuiv posuit;
itemque μῖξις iuxta ἐπίμειξις, ἐπιμειχθέντος, χιμῶνα iuxta χειμῶνος; miuus saepe contraria
ratione pcccavit ἡμῖς, ἐπί (i. e. ἐπεί), ἀπισάκτωι, ἀπολίπεσθαι (praes. XXVI 48 c) ἀπολιφθῆναι
XXVll 39 alia, quae commodo magis quam rationi consulens nostro usui accommodavi.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="14"><p>εݲιݲ pro ηݲιݲ apparet in παρειρῆσθαι III 30 et ἀφειρημένων XXXIII 3, qui
etiam in Uerculanensibus vohiminibus observetur 3, tamquam aetatis signum servandus
videtur.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="15"><p>ηݲ pro εݲιݲ raro exhibetur: XVII 6 ἐκμαγῆον, XXXIII 39 πλήονα (cf. ΧΧ II
quoque primae Caesarum aetati conveniens 4.</p></div></div></body></text></TEI>