De ipsa sciiptuia hoc dico, quod uni cuique autotypo nostro inspecto oculis videre licet, librarium non artificem fuisse libros mercede scribere consuetum, sed hominem mediocriter doctum, qui exemplar sive situ sive tritu corruptum in usum privatum describeret. eiusdem generis plerosque libros esse, qui nunc in Aegypto inveniuntur, et olim dixi1 et nunc post tot tamque egregia inventa etiam confidentius assero. itaque cum duplex fuerit ut apud nostrates ita apud antiquos litteratura, una pulchra et antiqua illa titulorum, qua antiquarii qui recte dicebantur libros Sosiorum vel Attlcorum iussu aifabre scribebant sive pingebant, altera vulgaris et cursiva, qua vulgus epistulas, commentarios, quidquid privato usui destinatum erat, currenti calamo couscribebat sive conscribillabat: homines docti qui librum descripturi erant cum vulgari geuere uti nollent, artificioso nescirent, utrumque miscebant. talis est scriptura semicursioa eorum qui Aristotelis r. p. Atheniensium exaraverunt, talis huius homiuis qui couatus est (neque euim perfecit) iu suum sibi usum latrica haec describere. ergo litteratura ista etsi ex cursivi generis levitate adspirat ad graudius illud, tamen parum accurate et distincte formatur, ut saepe immo plerumque incertum sit, utrum τ an υ, λ an α, λλ an μ, ν an αι, γ an τ, a an ε vel ο etc. voluerit scriptor. hinc maxima legendi difficultas oritur. praeterea fluctuant ipsae formae relabeute subinde librario in vulgare genus. velut praeter κ sollemnem formam cursivam illam u non raro adhibet, ut καί an ὡς scriptum sit plus semel haereas. inprimis cursiva utitur in eis quae vel supra vel extra versus supplet et in compendiis finalibus. quae cum ita sint, tutissimum erat volumeu totum lucis arte fideliter expressum lecturis ante oculos ponere, quod Vos, viri illustrissimi, in Aristotelis et Herodae autotypis egregio eventu fecistis. sed quod Tu mihi quaerenti olim praedixisti, re expertus sum: condicio papyri et inprimis subfuscus eius color obstant, quominus imago satis clara fiat. tamen eiusmodi autotypum editioni deesse nolui, ut scripturae saltem genus et ordo specimiue cognoscantur. interim 1 Uber die Berl. Fragm. der Ἀθ. πολ. des Aristoteles (Abh. der Berl. Ak. d. W. 1885) p. 7 sq. typis, quateuus fieii poterat, papyri imaginem repraeseutavi , qua iu re fidei magis quam pulchritudini studuisse me coufiteor. ceterum fore spero ut ex autotypo periti aetatem scripturae certius defiuiaut. ego enim a palaeographiae scientia inprimis papyrorum, qua TE potissimum niti par est, alienum me esse sentio. video tameu cum orthographiam universam tum memorabile illud τάτό fere constanter pro ταὐτό positum TUAE sententiae favere. nam eum morem intra duo illa saecula, quae dividuutur ut cardiue Christi natali, se continere satis constare videtur.2 Orthographiae autem haec genera discribam: Orthographica εݲιݲ pro ιݲ longa tum in iisu fuisse librariis constat cum ex aliis monumeutis Herculanensibus voluminibus. ipsi quoque auctores huius aetatis non aliter scripsisse videntur, ut recte in Philodemi editiouibus talia serventur. sic hic scriba paene constanter κεινεῖν, φρενεῖτις, πειμελή, πείνειν, πείπτειν, λείαν, ἡμεῖν per diphthongum exaravit, quae servani; vitiose semel κοιλειῶν XV 19, inconstanter εἰνῶν ΧVII 30, postea 31. 35 fvuiv posuit; itemque μῖξις iuxta ἐπίμειξις, ἐπιμειχθέντος, χιμῶνα iuxta χειμῶνος; miuus saepe contraria ratione pcccavit ἡμῖς, ἐπί (i. e. ἐπεί), ἀπισάκτωι, ἀπολίπεσθαι (praes. XXVI 48 c) ἀπολιφθῆναι XXVll 39 alia, quae commodo magis quam rationi consulens nostro usui accommodavi. εݲιݲ pro ηݲιݲ apparet in παρειρῆσθαι III 30 et ἀφειρημένων XXXIII 3, qui etiam in Uerculanensibus vohiminibus observetur 3, tamquam aetatis signum servandus videtur. ηݲ pro εݲιݲ raro exhibetur: XVII 6 ἐκμαγῆον, XXXIII 39 πλήονα (cf. ΧΧ II quoque primae Caesarum aetati conveniens 4.