<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="commentary" subtype="preface" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0643.opp001.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="paragraph" n="1"><p>Iatricon libellus cum nunc in lucem prodit quem prius salutet quam
TE, vir optime, qui cum de Aristotele ipso tum de Aristotelico lioc volumine
uuice sis meritus. quod simulatque ante duos fere aunos ex
Aegypto in Museum Britannicum trausvectum est, ubi uunc extat numero
CXXXVII, Tu quamquam multis et gravissimis negotiis paene oppressus,
statim lacera fragmenta explicare, levigare, ordinare coepisti, tum
scripturam et difficilem per se et saeculorum iuiuria misere oblitteratam
legere, conexus rimari, lacunas supplere, denique libri in dies magis
crescentis materiam iutellegere, aetatem constituere, fontes expiscari.
quae omnia tam incredibili celeritate ac sollertia perfecisti, ut iam mense
Aprili MDCCCXCII viris doctis libri recentis formam et iudolem breviter
sed accurate exponere posses. 1 iam tum recte intellexisti, vir doctissime,
priorem partem volumiuis, quae in antiquorum medicorum memoria
continetur et iterata Aristotelis mentione est insignis, excerptam esse ex
Menonis Aristotelei latricis. qui nuntius ut alios ita me commovit. nam cum
Aristotelicis litteris novum monumentum accrescere tum Doxographorum
quaestionibus olim desertis novum quasi pabulum oflferri sensi. itaque
quae ex Musei penu Te quasi promo condo prolata eraut, summa me
expectatione replebant. quam augebant duae prioris partis eclogae, quas
Fridebicus Blassius, vir eruditissimus, e Britannia redux peramice mecum
communicaverat. quibus dum acrius incumbo, vidi sine totius voluminis
contextu singula recte intellegi non posse. ita in dies vehementius
editionem totius voluminis a VOBIS desiderare coepi. sed quaerenti mihi
et instanti Tu respondisti nihil eiusmodi aut abs Te aut ab aliis parari
<note type="footnote">1 Classical Review VI (1892) p. 237—240.</note>

<pb n="VI"/>
ac sero, si umquam, foie ut huic desiderio satisfieret. simul tamen, ne
istius nuutii tristitiam nimis aegre ferrem, eximia benevolentia apographum
TUA manu confectum in meum usum commisisti. acceptum volumen
tractare, retractare, emendare, supplere meo marte coepi, qui labor
etsi difficillimus erat, tamen quo magis minui videbam fenestrarum numerum,
eo maior erat in dies spes restituendi omnia. sed ne solus thesauro
incubare viderer ut avarus, iam in publicum edendi consilium ortum
est. quod cum Tu probasses adiutoremque operis TE obtulisses, venia
ab E. MAUNDE THOMPSON, summo bibliothecae praefecto, viro doctissimo
et humanissimo, facile impetrata institutum opus iam iutentius promovere
coepi, et quod privatim primo susceperam, iam Academiae nostrae
auctoritate promulgare visum est, cuius Supplemento Aristotelico tam
iusigne monumentum deesse fas non erat.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="2"><p>Interim TU nostram iam tamquam TUAM rem gerere, papyrum paene
cottidie excutere, nostras coniecturas religiose conferre cum exemplari,
TUA invicem supplementa mittere et acute excogitata et coram ipso teste
probata. sic etsi aemulo illo studio labor iucredibilem in modum procedebat,
tamen amicissimi hominis patientia et benevolentia abuti videbar,
si diutius Tuis oeulis videre pergerem. ergo postquam quae ex supplenda
altera volumiuis parte subnata erant studia Erasistratea et Stratonea
absolvi 1, Londinum petii ac per mensem insolita caeli serenitate adiutus
totam papyrum studiose perlustravi et in eius conspectu supplere quae
hiabant studui. nam sic tenuissimis litterarum umbris, quae vix cerni
nedum describi accuratius possint, ad restituenda verba uti licebat. hic
vero etiam plenius TE admirabar, quantum oculis valeres ac mentis illa
divinatione, quae caliginem scripturae tamquam face praetenta illustrat.
sciant enim, qui talia studia non ipsi experti sunt, plurima quae nunc sine
uUo dubitationis signo in hac editione leguntur, plane obscura et inexplicabilia
fuisse, donec sententia felici coniectura inventa simul lectionem
aperiret. ergo laboris difficillima et fructuosissima pars posteriores plane
lateat necesse est; nam secundus lector munitam quodammodo et expeditam
viam inveniet. sic igitur ego ductus a Te sensim fallacissimae
scripturae assuefactus ultro pedem proferre ausus sum. quare TUA
sunt merito non solum ea quae ipse explicuisti, sed etiam quae explicare
me docuisti.</p><note type="footnote">1 Uber das physikalische System des Straton (Sitzungsberichte der Berl. Akad. 1893
p. 101–127).</note><pb n="VII"/></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="3"><p>Inveni illam papyrum vitris diligenter inclusam et in undecim tabulas commode divisam, quarum conspectum subiungo.1</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="4"><p>Qui singulas nunc in manus sumet tabulas, forsitan dubitet de ordinis <note type="marginal">Papyri descnptio</note>
veritate, quem Tu restituisti egoque usu probatum inveni. at Tibi
praeter posticae scripturae indicia, de qua postea loquar, ampliora ac
magis coutinentia fragmina voluminis olim praesto fuerunt, quae postea
demum forfice sunt discissa in commodioris usus partes, quibus in diversas
tabulas translatis quae olim cobaerebant dirempta sunt.2 etiam ceterae
paginae aut nunc coniunctae servantur aut, si paucas excipias, manifesta prioris conexus retinent vestigia. sed singillatim haec persequi is
tantummodo poterit, cui vitris sublatis ipsas chartas examinare licebit.
opto vero, ut Tu qui huius papyri fata ab initio cognovisti, aliquando
huic desiderio satis facias.</p></div><div type="textpart" subtype="paragraph" n="5"><p>Voluminis quantum nunc restat longitudo, si partes contextas cogites, <note type="marginal">Ordo paginarum</note>
est trium fere metrorum ac dimidii, latitudo (altitudo) XXIII fere centesimarum.
plagularum singularum, ex quibus papyri corpus conglutinatum 
est, commissuras vidi XIX, quae quinis fere denis centesimis inter se
distant. sed veri simile est paulo plures fuisse, ut paulo plus quam scapum,
quem Piinius (N. H. XIII 77) vicenis plagulis constare dieit, complevisse
librarius videatur. ceterum scripturam commissuris plagularum nequaquam impeditam esse omuino hodie constat et hoc exemplo confirmatur.</p><note type="footnote">1 tabula continet paginas (columnas) III III
- II	-	-	-	IV V VI VII
- III	-	-	-	VIII IX X XI
- IV	-	-	-	XII XIII XIV XV
- V		-	-	-	XVI XVII XVIII
- VI	-	-	-	XIX et XX
- VII	-	-	-	XXI XXII XXIII XXIV
- VIII	-	-	-	XXV— XXVIII
- IX	-	-	-	XXIX XXX XXXI
- X		-	-	-	XXXII XXXIII XXXIV XXXV
- XI	-	-	-	XXXVl XXXVII XXXVIII XXXIX</note><note type="footnote">ex scissuris haec olim cobaesisse apparet extrema tabularum:
tabulae I et II coniunctae fueiunt paginis III et
- III - IV	-	-	-	XI - XII
- V - VI	- 	-	-	XVIII - XIX
- VI - VII	-	-	-	XX - XXI
- VII - VIII	-	-	-	XXIV - XXV
- VIII - IX	-	-	-	XXVIII - XXIX
- IX - X	-	-	-	XXXI - XXXII
- X - XI	-	-	-	XXXV -XXXVI</note><pb n="VIII"/></div></div></body></text></TEI>