Iatricon libellus cum nunc in lucem prodit quem prius salutet quam TE, vir optime, qui cum de Aristotele ipso tum de Aristotelico lioc volumine uuice sis meritus. quod simulatque ante duos fere aunos ex Aegypto in Museum Britannicum trausvectum est, ubi uunc extat numero CXXXVII, Tu quamquam multis et gravissimis negotiis paene oppressus, statim lacera fragmenta explicare, levigare, ordinare coepisti, tum scripturam et difficilem per se et saeculorum iuiuria misere oblitteratam legere, conexus rimari, lacunas supplere, denique libri in dies magis crescentis materiam iutellegere, aetatem constituere, fontes expiscari. quae omnia tam incredibili celeritate ac sollertia perfecisti, ut iam mense Aprili MDCCCXCII viris doctis libri recentis formam et iudolem breviter sed accurate exponere posses. 1 iam tum recte intellexisti, vir doctissime, priorem partem volumiuis, quae in antiquorum medicorum memoria continetur et iterata Aristotelis mentione est insignis, excerptam esse ex Menonis Aristotelei latricis. qui nuntius ut alios ita me commovit. nam cum Aristotelicis litteris novum monumentum accrescere tum Doxographorum quaestionibus olim desertis novum quasi pabulum oflferri sensi. itaque quae ex Musei penu Te quasi promo condo prolata eraut, summa me expectatione replebant. quam augebant duae prioris partis eclogae, quas Fridebicus Blassius, vir eruditissimus, e Britannia redux peramice mecum communicaverat. quibus dum acrius incumbo, vidi sine totius voluminis contextu singula recte intellegi non posse. ita in dies vehementius editionem totius voluminis a VOBIS desiderare coepi. sed quaerenti mihi et instanti Tu respondisti nihil eiusmodi aut abs Te aut ab aliis parari 1 Classical Review VI (1892) p. 237—240. ac sero, si umquam, foie ut huic desiderio satisfieret. simul tamen, ne istius nuutii tristitiam nimis aegre ferrem, eximia benevolentia apographum TUA manu confectum in meum usum commisisti. acceptum volumen tractare, retractare, emendare, supplere meo marte coepi, qui labor etsi difficillimus erat, tamen quo magis minui videbam fenestrarum numerum, eo maior erat in dies spes restituendi omnia. sed ne solus thesauro incubare viderer ut avarus, iam in publicum edendi consilium ortum est. quod cum Tu probasses adiutoremque operis TE obtulisses, venia ab E. MAUNDE THOMPSON, summo bibliothecae praefecto, viro doctissimo et humanissimo, facile impetrata institutum opus iam iutentius promovere coepi, et quod privatim primo susceperam, iam Academiae nostrae auctoritate promulgare visum est, cuius Supplemento Aristotelico tam iusigne monumentum deesse fas non erat. Interim TU nostram iam tamquam TUAM rem gerere, papyrum paene cottidie excutere, nostras coniecturas religiose conferre cum exemplari, TUA invicem supplementa mittere et acute excogitata et coram ipso teste probata. sic etsi aemulo illo studio labor iucredibilem in modum procedebat, tamen amicissimi hominis patientia et benevolentia abuti videbar, si diutius Tuis oeulis videre pergerem. ergo postquam quae ex supplenda altera volumiuis parte subnata erant studia Erasistratea et Stratonea absolvi 1, Londinum petii ac per mensem insolita caeli serenitate adiutus totam papyrum studiose perlustravi et in eius conspectu supplere quae hiabant studui. nam sic tenuissimis litterarum umbris, quae vix cerni nedum describi accuratius possint, ad restituenda verba uti licebat. hic vero etiam plenius TE admirabar, quantum oculis valeres ac mentis illa divinatione, quae caliginem scripturae tamquam face praetenta illustrat. sciant enim, qui talia studia non ipsi experti sunt, plurima quae nunc sine uUo dubitationis signo in hac editione leguntur, plane obscura et inexplicabilia fuisse, donec sententia felici coniectura inventa simul lectionem aperiret. ergo laboris difficillima et fructuosissima pars posteriores plane lateat necesse est; nam secundus lector munitam quodammodo et expeditam viam inveniet. sic igitur ego ductus a Te sensim fallacissimae scripturae assuefactus ultro pedem proferre ausus sum. quare TUA sunt merito non solum ea quae ipse explicuisti, sed etiam quae explicare me docuisti. 1 Uber das physikalische System des Straton (Sitzungsberichte der Berl. Akad. 1893 p. 101–127). Inveni illam papyrum vitris diligenter inclusam et in undecim tabulas commode divisam, quarum conspectum subiungo.1 Qui singulas nunc in manus sumet tabulas, forsitan dubitet de ordinis Papyri descnptio veritate, quem Tu restituisti egoque usu probatum inveni. at Tibi praeter posticae scripturae indicia, de qua postea loquar, ampliora ac magis coutinentia fragmina voluminis olim praesto fuerunt, quae postea demum forfice sunt discissa in commodioris usus partes, quibus in diversas tabulas translatis quae olim cobaerebant dirempta sunt.2 etiam ceterae paginae aut nunc coniunctae servantur aut, si paucas excipias, manifesta prioris conexus retinent vestigia. sed singillatim haec persequi is tantummodo poterit, cui vitris sublatis ipsas chartas examinare licebit. opto vero, ut Tu qui huius papyri fata ab initio cognovisti, aliquando huic desiderio satis facias. Voluminis quantum nunc restat longitudo, si partes contextas cogites, Ordo paginarum est trium fere metrorum ac dimidii, latitudo (altitudo) XXIII fere centesimarum. plagularum singularum, ex quibus papyri corpus conglutinatum est, commissuras vidi XIX, quae quinis fere denis centesimis inter se distant. sed veri simile est paulo plures fuisse, ut paulo plus quam scapum, quem Piinius (N. H. XIII 77) vicenis plagulis constare dieit, complevisse librarius videatur. ceterum scripturam commissuris plagularum nequaquam impeditam esse omuino hodie constat et hoc exemplo confirmatur. 1 tabula continet paginas (columnas) III III - II - - - IV V VI VII - III - - - VIII IX X XI - IV - - - XII XIII XIV XV - V - - - XVI XVII XVIII - VI - - - XIX et XX - VII - - - XXI XXII XXIII XXIV - VIII - - - XXV— XXVIII - IX - - - XXIX XXX XXXI - X - - - XXXII XXXIII XXXIV XXXV - XI - - - XXXVl XXXVII XXXVIII XXXIX ex scissuris haec olim cobaesisse apparet extrema tabularum: tabulae I et II coniunctae fueiunt paginis III et - III - IV - - - XI - XII - V - VI - - - XVIII - XIX - VI - VII - - - XX - XXI - VII - VIII - - - XXIV - XXV - VIII - IX - - - XXVIII - XXIX - IX - X - - - XXXI - XXXII - X - XI - - - XXXV -XXXVI