<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="grc" n="urn:cts:greekLit:tlg0614.tlg001.1st1K-grc2"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><div type="textpart" subtype="section" n="Gb266"><p> = Fur. 417 Τέττιξ ἄνδρα τινὰ θεασάμενος κτλ,
Syntipae qui dicitur fab. 62.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="Gb267"><p> = Aes. H1 87 Ἦν τις ἀνὴρ τὴν τέχνην σκυτεὺς
γαλῆν ἔχων κτλ., verba sunt Nicephori Gregorae hist.
Byz. VII 1 p. 216: cf. p. 211.</p><p>Iam brevibus eis notis quas ultimis potissimum fabulis
inde a 252 Gb adieci summa cautione accipienda esse
apparet quacunque de fabulis iambicis restituendis ariolatus
est Gitlbauer. Nam uni tantum fabulae 267 verum
fontem subscripsit vel potius ex exemplari Halmiano descripsit;

<pb n="247"/>
scilicet nimiae molis erat vel Furiae commentarium
inspicere. Hinc Aphthonii verba, quae singula fere
sophistae sapiunt κακοζηλίαν, trimetris suis coercuit (fab.
252 sqq.), uti alia eiusdem rhetoris exempla hexametris
explicavit (supra p. 229.231); hinc Plutarchi narratiunculam
cum versu Aeschyleo a Plutarcho citato contaminavit (264).
Nicephori Basilacae aliorumque ineptias Byzantinas(265 sqq.)
versibus antiqutatem mentientibus inclusas ut verbo utar
mangonizavit. (Quamquam quod fidem excedit Nicephori
Gregorae fabulam sciens huc videtur rettulisse, ne apertissimis
quidem vitae sermonisque Byzantinorum indiciis
deterritus (εἰς μοναδικὸν ἑαυτὴν μεταμείψασαν σχῆμα.
ἀφʼ οὗ τὸ μοναδικὸν περιέθετο σχῆμα, quibus verbis a Gitlbauero
resectis fabulae summa continetur).</p><p>Paucos illos iambos ad normam antiquam factos quos
inter exempla certa recepi dum perlustro, unum potisimum
audire mihi videor Graeculum poetantem qui Babrii qui
dem vestigia ne anxie premeret sedulo cavit, sed ipsa ea.
re post Babrium, mythiambi inventorem (cf. prooem. lI),
se scripsisse invitus prodere videtur. Arte et stilo fab. iamb.
8. 10. 11 aliquatenus cognatae sunt Machonis χρείαις,
quamquam fragmenta earum si comparaveris (cf. Athen.
II 44 d. VI 242 sqq. VIII 337 cd. 341 a— d 348 sq. XIII
577 sqq.) quid aera vetera distent a recentiorum lupinis
ipse intelleges. Idem ingenium fabulas 13 sqq. spirare sentio,
cui indicio haud scio an plus sit tribuendum quas fabellarum
rhythmi iambici vestigiis.) Fortasse praeter fa bellarum
corpusculum poeta ille librum adhibuit, quo cum Aesopo
septem qui dicuntur sapientes inducebantur, cf. fab.8.1Ο.14;
nam a Babrio haec argumenta vix accepit.</p><p>Aesopiam trimetriam ab Ausonio ep. 16 commemooratam
<note type="footnote">1) Hinc etiam fabulis Gb 230. 233. 247. 251 aliquid praesidii
petitur.</note>

<pb n="248"/>
horum versiculorum fontem esse proclive est Coniectu.
Verum quod volgo opinantur Ausonium Babrium potius
ad manum ha habuisse, id aliquam probabilitatem habere
supra vidimus (cf. p. 7): nisi Ausonius trimetros rectos
legit choliambis Babrii adnexos, sicuti legisse videtur
Palmyreni ludi magister qui tabularum ceratarum fabulas
dictavit, Tzetzes chil. XIII 263 (ὥσπερ Βαβρίας γράφει
ἐν μυθιάμβοις τοῖς χωλοῖς, οὐ τοῖς ἰάμβοις λέγω), Georgides
qui trimetros rectos Babrio tribuit, lexicographus cui
fr. 2 sqq. debemus Byzantinus. Ultimis quippe antiquitatis
temporibus librarius quidam corpus condidisse videtur
Μυθικῶν sive fabularum versibus inclusarum, quo praeter
Babrii choliambos mythica dactylica atque fabulae iambicae
continebantur; Byzantini adiecisse videntur fabulas
trimetris politicis scriptas, quarum reliquias Corais potissimum
diligenter indicavi, ego ab hac editione seclus.</p><p>Collectionis illius ambitum spes est fore ut certiore
ratione describere nobis liceat, Aesopeorum editionem vere
criticam si nacti erimus.</p><p>Non recep versus quosdam argumenti similis quow ipse
olim constitui vel enarravi, veluti ψιμυθίῳ πίθηκος ἐντετριμμένος
(Clem. Alex. paedag. lII 2. 5, cf. Mus. Rhen.
XLIX 307), ἵππος 〈δ᾿ 〉 ὄνῳ· „πρὸς κέντρα μὴ λακτιζέτω“
seu potius λάκτιζέ πώ“ (ex Αttico poeta Priscian. Inst. XVIII
281 p. 356 H., cf. Mus. Rhen. XXXIV 341), σοφῶς ὁ βοῦς
ἔφασκεν ἀστράβην ἰδών „οὐκ ἔστʼ ἐμὸν τὸ πρᾶγμα, πολλὰ
χαιρέτω“ (Ps. -Diog. Macar. 675 Paroemiogr. ll p. 2Ο9 Gott.,
cf. Mus. Rhen. XLIV 46Ο). Haec enim non sunt fragmenta
fabularum noviciarum, sed iambographorum veterum loci
ad fabulas spectantes. Eadem ratione ductus non admisi
epigrammata quaedam anthologiae, veluti IX 264, quod
fabulae Aphth. 4 (Fur. 2Ο2 H1. 172) persimile est.</p></div></div></div><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><pb n="264"/><head>I
Ignatii Diaconi eiusque imitatorum
tetrasticha iambica.</head><div type="textpart" subtype="section" n="1"><lg><l> νδρὸς ποσὶ <add cause=" omitted">ν</add> πατεῖτο πέτρινος λέων.</l><l>καί τις λέοντί φησι ,,τὴν ἰσχὺν βλέπεις;“</l><l>ἀλλʼ εἰ λέοντες“ εἶπεν ,,ᾔδεισαν γλύφειν,</l><l>πολλοὺς ἂν εἶδες ὄντας ἀνθρώπους <sic>λίθους.</sic>“</l></lg><p><del>Ὅτι ἐν φύσει οὐ δεῖ σεμνύνεσθαι.</del></p></div></div></div></div></body></text></TEI>