1. Pseudodositheus, qui genealogiam Hygini interpretamentis adiectam (p. 65 sq. B.) scripsit ‘Maximo et Apro consulibus’, i. e. anno p. Chr. n. 207 (CIL. III 2 p. 1125), duas Babrii fabulas (84. 140) omnibus verbis opusculo suo recepit, alias sermone pedestri imitatus esse videtur (cf. Hausrath, Unters. zur Überl. der aesop. Fabeln 299). Itaque, si ab eodem interpretamenta omnia scripta sunt auctore, aut ipso a. 207 aut aliquot annis ante vel post a. 20 fabularum Babrianarum conlectio quaedam homuinum manibus terebatur. 2. Saeculo p. Chr. n tertio (ante Palmyram deletam a. 272 ) puer Palmyrenus fabulas XIV, alias a Babrio versibus inclusas, solutis Babrii versibus alias, alias aliunde haustas magistro dictante tabulis ceratis excepit. Cf Hesseling, Journal of Hellenic studies XΙΙΙ 292. Philol LIII 232. 251; infra fab 136 sqq. Iam cum fabulae quaedam Palmuyrenae — octava scilicet atque quae contaminata est ex Babr. 82. 107 nona — gemellae sint Dositheanarum (VI et II), eodem et Pseudo -Dositheum et magistellum Palmyrenum libello scholastico usum esse scite suspicatus est A, Hausrath l. s. p. 299. 1) Nimius est Hausrath, cum has fabulas a Babrians prorsus diversas esse dicit p. 299 (In zwei jedoch liegt eine von Babrius durchaus verschiedene Tradition vor etc.). 3. Iulianus Caesar Dionysio ep. 58 (59), 5 p. 444 B (376 W.): τὸν μῦθον ἀκήκοας τὸν Βαβρίου Φαβεΐου Laur. LVIII 16), ‘Γαλῆ ποτʼ ἀνδρὸς εὐπρεποῦς ἐρασθεῖσαʼ (32, 1)· τὰ δὲ ἄλλα ἐκ τοῦ βιβλίου μάνθανε. 6. πολλὰ εἰπὼν οὐδένα ἂν πείσειας ἀνθρώπων, ὡς οὐ γέγονας ὅπερ οὖν γέγονας καὶ οἷον πολλοὶ πάλαι σε ἠπίσταντο. Dionysium aut versiculos memoria tenere aut Babrii libellum ad manum labere ratus fabulae acumine scite utitur imperator. Idem epist. p. 377 D. ὁ μῦς τὸν λέοντα τῷ μίσθῳ σώσας κτλ. et Misopog. p. 366 A λέγεται γάρ τοι καὶ τὸν ἰκτῖνα φωνὴ ἔχοντα παραπλησίαν τοῖς ἄλλοις ὄρνισιν ἐπιθέσθαι τῷ χρεμετίζειν κτλ., ubi fabularum 107 e 73 argumuenta oratione soluta adumbrat, Babrium sequitur, v. infra p. 65. 97. Alius generis est Iulian. fr. 9 p. 610 H. Nihil novi invenies apud W. Schwarz, Julianstudie Philol. LI 645. 4. Libanium περὶ τῆς ἑαυτοῦ τύχης vol. I p. 8 R.: ἦν κίνδυνος ἡγεμόσι τυφλοῖς ἑπόμενον εἰς βάραθρον ἀμαθίας πεσεῖν respexisse conicio Babr. 134, 10 sqq. οὐρὴ δʼ ἡγεμὼν καθειστήκει σύρουσα τυφλῇ πᾶν τὸ σῶμα κινήσει. κοιλὸν δὲ πέτρης εἰς βάραθρον ἠνέχθη κτλ. Certe haec fabulae forma aqu solum Babrium inveni tur, cf Fleck. annal. CXXVII (1883) p. 233. Quae Liban prugymnasmatis recepta sunt fabularum exempla (vol. lV p. 853 R.) a Babrio pendere demonstrari non potest, atque nimis exilia quae passim in aliis eius opusculis observavi fabularum vestgia, veluti fabulae 139 in epitaphio Iuliani vol. I p. 528 R. Verum casu vix factum est, uod ep. 47, 16 p. 24 W. ἀλλʼ ἡμεῖς οἱ μύες ὑμᾶς ὠφελεῖν πειρώμεθα τοὺς λέοντας eodem fabulae 107 exemplo utitur, quo Iulianus ep. 8. 5. Fabulae ab Aphthonio tumido quodam dicendi genere conscriptae (Nevei. p. 322 sqq. cf. praef.) inito auctore exemplaris Babriani vestigiis sunt notatae, cf. adn. ad fab. 3, 11. 29. 43. 44. 73, 2. 98. 109. 156c. 161c. 194.