<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0552.tlg011.1st1K-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><head>11.</head><p>Si mutuo se secuerint
in circulo duae lineae AB,
CD ad angulos rectos in
Ε, quod non sit in centro,
utique omnia quadrata
AE, BE, EC, ED aequalia
sunt quadrato diametri.</p><p>Educamus diametrum
AF, et iungamus lineas

<pb n="153"/>
<figure><graphic url="http://heml.mta.ca/lace/sidebysideview2/12871276"/></figure>
AC, AD, CF, DB. Et quia
angul us AED est rectus,
erit aequalis angulo ACF.
Et angulus ADC aequalis
AFC, eo quod sunt super
arcum AC ; et remanent
induobus triangulis ADE,
AFC duo anguli CAF,
DAE aequales ; erunt
pariter duo arcus CF,
DB aequales, immo et
duae chordeae eorum
aequales. Et duo quadrata
DE, EB aequantur
quadrato BD, nempe CF,
et duo quadrata AE, EC
aequantur quadrato CA,

<pb n="154"/>
et duo quadrata CF, CA
aequantur quadrato FA,
nempe diametri ; igitur
quadrata AE, EB, CE,
ED omnia sunt aequalia
quadrato diametri. Et hoc
est quod uoluimus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><head>12.</head><p>Si fuerit semicirculus
super diametrum AB, et
eductaefuerint ex C duae
lineae tangentes illum in
duobus punctis D, E, et
<figure><graphic url="http://heml.mta.ca/lace/sidebysideview2/12871276"/></figure>
iunctae fuerint EA, DB se
mutuo secantes in F, et
iuncta fuerit CF et producatur
ad G, erit CG
perpendicularis ad AB.</p><pb n="155"/><p>lungamus DA, EB. Et
quia angulus BDA est
rectus, erunt duo anguli
DAB, DBA reliqui in
triangula o DAB aequales
uni recto. Et angulus AEB
rectus ; igitur sunt aequales
ei. Et ponamus
angulum FBE communem;
ambo anguli DAB,
ABE sunt aequales FBE,
FEB, immo angulo DFE
externo in FBE. Et quia
CD est tangens circulum
et DB secans illum, angulus
CDB aequatur angulo
DAB, et pariter
angulus CEF aequatur
angulo EBA ; ergo duo
anguli CEF, CDF simul
aequales sunt angulo
DFE. Et iam quidem planum
fit ex nostro tractatu
de figuris quadrilateris
quod, si educantur inter
duas lineas aequales sibi
occurrentes in aliquo

<pb n="156"/>
puncto, uti sunt duae
lineae CD, CE, duae
lineae se mutuo secantes,
uti sunt duae lineae DF,
EF, et fuerit angulus ab
illis contentus, ut est angulus
F, aequalis duobus
angulis, qui occurrunt
duabus lineis se inuicem
secantibus, uti sunt duo
angu i E, D, simul, erit
linea egrediens a puncto
concursus ad punctum
sectionis, uti est linea CF,
aequalis cuilibet linearum
sibi occurrentium,
ut CD uel CE ; propterea
erit CF aequalis ipsi CD;
ergo angulus CFD est
aequalis angulo CDF,
nempe angulo DAG, Sed
angulus CFD cum angulo
DFG est aequalis duobus
rectis ergo angulus DAG
cum angulo DFG aequalis

<pb n="157"/>
est duobus rectis ; et
remanent in quadrilatero
ADFG duo anguli ADF,
AGF aequales duobus
rectis. Set angulus ADB
rectus est ergo angulus
AGC est rectus et CG
perpendicu aris ad AB.
Et hoc est quod uol nimus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><head>13.</head><p>Si mutuo se secent duae
lineae AB, CD in circulo,
et fuerit AB diameter
illius, at non CD, et
educantur ex duobus
punctis A, B duae perpendiculares
ad CD,
quae sint AE, BF, utique
abscindent ex illa CF,
DE aequales.</p><p>lungamus EB et educamus
ex l, quod est
centrum, perpendicularem
IG super CD et
pr oducamus eam ad H
in EB. Et quia lG est

<pb n="158"/>
<figure><graphic url="http://heml.mta.ca/lace/sidebysideview2/12871276"/></figure>
perpendicularis ex centro
ad CD, illam bifariam
diuidet in G ; et quia ΙG,
AE sunt duae perpendiculares
super illam, erunt
parallelae. Et quia BI
aequalis est IA, erit BΗ
aequalis ipsi ΗE ; et
propter earum aequalitatem,
et quia BF est
parallela ipsi HG, erit FG
aequalis ipsi GE, et ex
GC, GD aequalibus remanent
FC, ED aequales.
Et hoc est quod noluimus.</p></div><pb n="159"/><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><head>14.</head><p>Si fuerit AB semicirculus,
et ex eius diametro
AB dissectae sint AC, BD
aequales, et efficiantur
super lineas AC, CD, DB
semicircul i, et sit centrum
duorum semicirculorum
AB, CD punctum E, et
sit EF perpendicularis
super AB et producatur
ad G, utique circulus,
cuius diameter est FG,
aequalis est superficiei
contentae a semicirculo
maiori et a duobus semicirclis,
qui sunt intra
i lum, et a semicirculo
medio, qui est extra
illum. Et est figura, quam
uocat Archimedes
Salinon.</p><p>Quia DC bifariam secatur
in E, et addita
est iili CA, erunt duo
quadrata DA, CA dupla
duorum quadratorum
DE, EA. Sed FG aequalis
est ipsi DA ; ergo duo
quadrata FG, AC dupla

<pb n="160"/>
sunt duorum quadratorum
DE, EA. Et quia AB
dupla est AE, et CD
dupla quoque ED, erunt
duo quadrata AB, DC
<figure><graphic url="http://heml.mta.ca/lace/sidebysideview2/12871276"/></figure>
quadrupla duorum quadratorum
DE, EA, immo
dupla duorum quadratorum
GF, AC. Simi iter
etiam duo circuli, quorum
diametri sunt AB,
DC, dupli sunt eorum,
quorum diametri sunt
GF, AC, et dimidii eorum,
quorum diametri sunt
AB, CD, aequales duobus

<pb n="161"/>
circulis, quorum diametri
sunt GF, AC. Sed circulus,
cuius diameter AC, est
aequalis duobus semicirculis
AC, BD ; ergo, si
auferamus ex illis duos
semicirculos AC, BD, qui
sunt communes, remanet
figura contenta a quattuor
semicirculis AB, CD,
DB, AC, (quae ea est,
quam uocat Archimedes
Salinon) aequalis circulo,
cuius diameter est FG.
Et hoc est quod uoluimus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><head>15.</head><p>Si fuerit AB semicirculus
et AC chorda
pentagoni, et semissis
arcus AC sit AD, iungatur
gatur CD et producatur,
ut cadat super E, et

<pb n="162"/>
iungatur DB, quae secet
CA in F, et ducatur ex
F perpendicularis FG super
AB, erit linea EG
aequalis semidiametro
circuli.</p><figure><graphic url="http://heml.mta.ca/lace/sidebysideview2/12871276"/></figure><p>lungamus itaque lineam
CB, et sit centrum
H, et iungamus HD, DG
et AD. Et quia ango us
AHC, cuius basis est latus
pentagoni, est duae quintae
partes recti, quilibet
duorum angulorum CBD,
DHA est quinta pars recti.
Et angulus DHA duplus
est anguli DBH ; ergo
angulus DHA est duae

<pb n="163"/>
quintae partes recti. Et
quia in duobus triangulis
CBF, GBF duo anguli B
sunt aequales et G, C
recti et latus FB commune,
erit BC aequale
ipsi BG. Et quia in duobus
triangulis CBD, GBD duo
latera CB, BG sunt
aequalia et similiter duo
anguli ad B, et latus BD
commune, erunt duo anguli
BCD, BGD aequales.
Et quilibet eorum est sex
quintae partes recti, et
est aequalis ang ulo
DAE externo quadrilateri
BADC, quod est in circulo;
ergo remanet angulus
DAB aequalis angulo
DGA, et erit DA aequalis
ipsi DG. Et quia angulus
DHG est duae quintae
partes recti et angulus
DGΗ sex quintae partes
recti, remanet angulus
HDG duae quintae
partes recti, et erit DG
aequalis GH. Et quia
ADE externus quadrilateri

<pb n="164"/>
ADCB, quod est in
circulo, est aequalis angul
CBA, et est duae
quintae partes recti et
aequalis angulo GDH. Et
quia in duobus triangulis
EDA, HDG sunt duo
anguli EDA, HDG aequales
et pariter duo anguli
DGH, DAE et duo latera
DA, DG, erit EA aequale
HG. Et ponamus AG commune;
erit EG aequale
AH. Et hoc est quod
uoluimus.</p><p>Et hinc patet quod linea
DE aequalis sit semidiametro
circuli; quia
angulus A aequalis est
angulo DGH, ideo erit
linea DH aequalis lineae
DE.</p><p>Et dico quod EC diuiditur
media et extrema
proportione in D, et
maius segmentum est
DE ; et hoc, quia ED est
chorda hexagoni et DC
decagoni, et hoc iam
demonstratum est in libro
Elementorum. Et hoc est
quod noluimus.</p></div></div></body></text></TEI>