Specimen Translationis latinae. (III 30—36. p. 141—143 huiusce editionis.) De agenti quidem igitur causa tot · Nunc faciat dici couipendiose autem et de principiis que materialia vocantur dicendum est quod enim ipsa sunt inconprehensibilia facile est considerare ex dissonantia facta de hiis a dogmaticis pherecides quidem igitur syrus terram dixit esse principium omnium · thales autem millesius aquam · anaximander autem auditor ipsius infinitum · anaximenes autem et diogenes apolloniates aerem ypasinus autem metapontinus ignem exenophanes autem colophonius terram et aquam oenopides autem chius ignem et aerem · ypporeginus ignem et aquam onoma certus autem in orficis ignem et aquam et terram qui autem circa empedoclem et stoicos ignem aquam terram de materia aquam terram] quidem a quibusdam sine qualitate monstruosa dicta [a] quam nec ipsi apprehendere affirmant quid oportet et dicere qui vero circa aristotelem perypateticum ignem aerem aquam terram circulariter motum corpus · democritus autem et epicurus · attoma · anaxagoras autem clazomenius similium partes diodorus autem cui cognomen saturnius minima et indivisibilia corpora · eractides autem ponticus et asclepiades bithinensis inequales magnitudines pictagorici autem numeros · mathematici autem terminos corporum st ato autem qualitates · tanta igitur et ad huc pluri dissonantia facta de materialibus principiis ab eis aut omnibus concedemus positis dissensionibus et aliis etiam aut quibusdam set omnibus quidem non est possibile · Non enim poterimus et hiis qui sunt circa asclepiadem concedere frangibilia esse elementa dicentibus et talia ex hiis qui circa democritum attoma ipsa esse dicentibus et non qualificata ex hiis que circa omnem sensibilem qualitatem in omiomeriis relinquentibus si autem aliquam opinionem ab aliis proponemus aut [em] simpliciter et sine demonstratione preferamus · aut cum demonstratione sine quidem igitur demonstratione manifestum est quia veram oportet demonstrationem esse vera aut non utique dabitur non iudicata iudicio vero · verum autem iudicium esse ostenditur per demonstrationem iudicatam. Si quid ut demonstrationem quidem que prefert aliquam opinionem vera esse demonstretur · oportet iudicium ipsius demonstratum esse · ut autem iudicium demonstretur oportet demonstrationem eius preferre qui per se invicem invenitur modus qui non dimittet procedere rationem demonstratione quidem semper iudicio indigente demonstrato. iudicio autem demonstratione iudicata · Si autem semper iudicium iudicio iudicare et demonstrationem demonstratione demonstrare voluerit aliquis in infinitum eicietur. Si enim neque omnibus de elementis opinionibus possumus concedere neque alicui harum desistere convenit de hiis. 1 concediemus Τ 24 epimonibus Τ