Termini continentium sunt: Europae quidem atque Africae columnae Herculis: Africae et Asiae Nilus, vel, ut alii volunt, Isthmus ille a palude Sarbonide et sinu Arabico: Asiae vero et Europae terminum antiqui dixerunt Phasin fluvium, et Isthmum, qui a Sarbo ad mare Caspium extenditur; postea autem recentiores Maeotidem paludem et fluvium Tanain. Continentes autem appellantur (Graeca voce) quasi infinitae, ob ignorationem. Asia dicta est ab ἄσσον , quod propinqua sit ex Europa in illam euntibus, sive terrestri itinere, sive navali secundum insulas ordine sitas, quales sunt Euboea, Andros, Tenos, Myconos, Icaria, Samos, Mycale. Europa dicta est ab Euro. Lybia Graecis plane latebat, sed a populo nobili inter Phoenices, et significat leones. Oceanus dictus ab aestuum terras undique pulsantium concitatione.