Caput I. De veterum Geographia. Anaximander Milesius, Thaletis auditor, sustinuit omnium primus situm orbis terrarum in tabula pingere. Post quem He cataeus Milesius, vir multae peregrinationis, idem argumentum tam accurate tractavit, ut in admirationem venerit. Nam Hellanicus Lesbius, vir doctissimus, sine tabula historiam tradidit. Deinde Damastes Sigeeus, qui plurima ex Hecataeo de scripsit, circumnavigationem composuit. Mox Democritus et Eudoxus aliique nonnulli terrae circuitiones ac circumnavigationes composuerunt. Veteres ergo orbem habitabilem effigiarunt rotundum, mediam vero sitam esse Graeciam, et eius Delphos; obtinere enim umbilicum terrarum. Sed Democritus, cujus multa scientiae experimenta exstant, primus affirmavit terram esse oblongam, ita ut longitudo ad latitudinem habeat rationem sesquialteram. Cui sententiae etiam Dicaearchus Peripateticus accessit. Eudoxus autem dixit longitudinem ad latitudinem esse in ratione dupla; sed Eratosthenes in majore quam dupla. Crates semicirculo as similavit: Hipparchus similem mensae: alii caudae belluinae, Posidonius Stoicus fundae tradidit, cuius media latitudo ab Austro in Boream pateat, angustior pars circa orientem et occidentem procedat, sic tamen ut latior sit, qua India pertinet ad Eurum.