Termini continentium sunt: Europæ quidem atque Africæ columnæ Herculis; Africæ et Asiæ Nilus, vel, ut alii volunt, Isthmus, qui a palude Sarbonide ad sinum Arabicum porrigitur: Asiæ vero et Europæ terminum antiqui dixerunt Phasin fluvium, et Isthmum, qui a Sarbo ad mare Caspium extenditur; postea autem recentiores tradiderunt Mæotidem paludem et fluvium Tanaïn. Continentes autem appellantur Græca voce Epiri, quia videlicet sunt inexploratæ magnitudinis. Asia dicta est ab ἄσσον , quod propinqua sit ex Europa in illam euntibus, sive terrestri itinere, sive navali secundum insulas ordine sitas, quales sunt Eubœa, Andrus, Tenus, Myconos, Icaria, Samos, Mycale. Europa dicta est a vento Euro. Lybiæ vocabulum Græcis plane latet, sed a populo nobili inter Phœnices venit, et significat leones. Oceanus dictus ab æstuum terras undique pulsantium concitatione.