De veterum Geographia. Caput I. Anaximander Milesius, Thaletis auditor, sustinuit omnium primus situm orbis terrarum in tabula pingere: Post quem Hecatæus Milesius, vir multæ peregrinationis, idem argu argumentum tam accurate tractavit, ut homines fuerint rapti in admirationem. Nam Hellanicus Lesbius, quamquam alias doctissimus, minus concinne ista tradidit. Deinde Damastes Citticensis, qui sua ex Hecatæo descripsit, littoream navigationem composuit. Mox Democritus et Eudoxus aliique nonnulli terræ circuitiones ac circumnavigationes composuerunt. Veteres ergo orbem habitabilem effigiarunt rotundum, complexum in sui medio Græciam, in cujus centro statuunt Delphos, quos vocarunt umbilicum terrarum. Sed Democritus, cujus multa scientiæ experimenta exstant, primus affirmavit terram esse oblongam; ita ut longitudo ad Latitudinem habeat rationem sesquialteram. cui sententiæ etiam Dicæarchus Peripateticus accessit. Eudoxus autem dixit longitudinem ad latitudinem esse in ratione dupla; sed Eratosthenes in majore quam dupla. Crates semicirculo assimilavit: Hipparchus similem Trapezio, alii caudæ belluinæ, Posidonius Stoïcus fundæ tradidit, cujus media latitudo ab Austro in Boream pateat, angustior pars circa orientem et occidentem procedat, sic tamen ut latissima sit, qua India pertinet ad Eurum. Ter