Caput I. De veterum Geographia. Anaximander Milesius, Thaletis auditor, sustinuit omnium primus situm orbis terrarum in tabula pingere. Post quem Hecatæus Milesius, vir multæ peregrinationis, idem argumentum tam accurate tractavit, ut homines in admirationem venerit. Nam Hellanicus Lesbius, quanquam doctissimus, absque colore et tabula ista tradidit. Deinde Damastes Cittiensis, qui plurima ex Hecatæo descripsit, circumnavigationem composuit. Mox Democritus et Eudoxus aliique nonnulli terræ circuitiones ac circumnavigationes composuerunt. Veteres ergo orbem habitabilem effigiarunt rotundum, mediam vero sitam esse Græciam, et ejus Delphos; obtinere enim umbilicum terrarum. Sed Democritus, cujus multa scientiæ experientia exstant, primus affirmavit terram esse oblongam; ita ut longitudo ad latitudinem habeat rationem sesquialteram. Cui sententiæ etiam Dicæarchus Peripateticus accessit. Eudoxus autem dixit longitudinem ad latitudinem esse in ratione dupla: sed Eratosthenes in majore quam dupla. Crates semicirculo assimilavit: Hipparchus similem mensæ: alii caudæ belluinæ: Posidonius Stoïcus fundæ tradidit, cujus media latitudo ab Austro in Boream pateat, angustior pars circa orientem et occidentem procedat; sic tamen ut latior sit, qua India pertinet ad Eurum.