1. Priscian. II 3: Si antecedens syllaba terminet in consonantem, necesse est etiam sequentem a consonanti incipere ut «artus» «ille» «arduus» nisi sit compositum ut «abeo» «adeo» «pereo». Herodianus tamen de orthographia ostendit rationabilius esse sonoriusque quantum ad ipsam vocis prolationem in compositis quoque simplicium regulam in ordinandis syllabarum literis servaro.