Te iam perisse rumor, ut Dei, frequens. Quae cum miser longinquus audirem procul, Absens gemebam: nunc videns pereo male. Me miserum! Velum aufer, omne ut, quicquid est, videam malum. O dira species perpetrata atrociter, Quot corde curas obserens moreris mihi? Quae nunc adibo regna? quos homines petam? Cui non tua in re crepera, amice, iuverim? Telamon meus, tuusque communis pater Laetus me, et hilari fronte reducem scilicet Sine te recipiet? quippini qui vel neque In re secunda gaudio diffunditur? Cuinam ille dicto parcet, aut convicio? Me spurium, et ipsa bellica praeda satum Ignaviane mentis, an metu, an dolo Te prodidisse, frater Aiax, ut tuas Domos, et omnem possiderem habentiam. Talia severus perperam profabitur Asper senecta, iurgiis atrox homo. Solo paterno eliminabor denique Sermone patris servus, et liber tamen. Et haec quidem domi. ast me in arvis Troicis Odere multi, sed favent paucissimi. Isthuncque fructum morte percipio tua. Perii. quid ergo? quomodo te, inquam, exuam Dirissumo isthoc ense? sub quali heu tibi Carnufice vita periit? Hector denique, Nec ne sciebas, te peremit mortuus. Videte casus per Deos duum virum.