Defunctus abiit lacrumis et luctibus. Teucer. Heu, heu. Chorus. Audita Teucri vox, mihi ut videor: tace. Porro quiritat carmen affine huic malo. Teucer. O frater Aiax, o mihi carum caput. Itane alea omnis iacta, ut omnes autumant? Chorus. Actum est: vir ille, quod scias, Teucre, occidit. Teucer. O asperam, gravemque fortunam meam! Chorus. Ut nata res est. Teucer. Heu ego miser! miser! Chorus. Plane gemendum est. Teucer. O gravissimum malum! Chorus. Hoc, Teucre, verum est. Teucer. Heu miser! quid? filius Illius in quo Troadis situs loco est? Chorus. Ellum intus. Teucer. Illum quam potest celerrime Huc intus educ, ne quis ut catulum unicum Orbae leaenae malevolus rapere occupet. Abi: move te: curre. nam iacentibus Omnes student se mortuis illudere. Chorus. Sed adhuc et idem vivus illi sedulo Curare tibi mandavit, ut curas quidem. Teucer. O omnium unquam, quae quidem oculis viderim, Spectaculum horridissumum et gravissumum. O praeter omnes, quas profectus sum antehac , Laedens meum cor maxume haec profectio, Postquam tuae, Aiax, mortis atrum nuncium Sensi, insequens cuncta, atque vestigans cate. Nam citus Achivum castra pervolgaverat