Iugum? quibusve premimur insessoribus? Chorus. 2. Antistropha V . Ah geminum sensi Te facta profari Nefanda imperato- -rum huic magno malo. Sed repellat Deus. Tecmessa. Non accidissent haec Deis nolentibus. Chorus. Sed mole nimium nos gravi premunt mali. Tecmessa. Tales ruinas creta supremo Iove Minerva Ulyssis saeva molitur vicem. Chorus. 3. Antistropha VIII . Quam tacite secum Mente dolosa vir Renidens, obstrepens Cachinnat, et super domini Rabie, et furore ridet. Heu, heu! Tum autem et ubi audierint haec Duces duo Atridae. Tecmessa. Atqui cachinnent, homini insultent malis. Fortassis et, si vivo honorem non dabant, Flebunt peremptum Martio in discrimine. Nanque homo sinistra mente possessum bonum Nunquam prius percipere, quam amisit, solet. Mors eius illis dulcior, gravior mihi, Ipsi suavis: namque habet quorum arserat Amore, mortem, cuius expetens fuit. Chorus. Quid vero in illum riserint tantum? neque Occubuit illis ille: non: verum Deis. Ad haec Ulysses perperam ergo rideat. Iudicio eorum periit Aiax: at meo