Namque illum, amicus si quis est, contra obtui Non queat anhelis follicantem naribus, Et ex cruento vulnere atrum sanguinem. Heu misera, quid agam? quis te amicorum efferet? Ubi Teucer? adesset, siquidem adesset, tempori, Sui cadaver fratris ut componeret. Qualis vir Aiax, qualiter miser iaces, Miserandum et ipsis hostibus spectaculum! Chorus. 1. Antistropha XIII . Labore ergo improbo Volueras, miseriis- -que fungier, et quidem Functus es. usque adeo Mihi talia Perdius acri animo Gemendo signa iam dabas Hostifica, et pernox Erga Atridas duces. Ea fuit, ea labis Princeps dies: quae dedit Iudicium acre vir- -tutis et ergo Achillis arma tradidit. Tecmessa. Eheu! Chorus. Generosa cura penita transit viscera. Tecmessa. Eheu! Chorus. Nil mirum et iterum, mulier, eiularier, Orbata tali quae modo careas viro. Tecmessa. Opinio ad te, sensus ad me pertinet. Chorus. Fatemur. Tecmessa. O gnate: quod nos servitutis nunc manet