Perii. quis illi haec indicat mortalium? Nuntius. Thestore creatus vate vates, hoc die, Quo certa vel ei vita, vel mors expetit. Tecmessa. Heu casum, amici, praevenite praecipem. Pars ite, Teucrum convocate huc ocyus . Pars Occidentis, pars et Orientis plagam Lustrate, quo se cunque proripuit male. Iam sentio olim me a viro delinier. Ingrata iam sunt, quae benigne fecimus. Heu, gnate, quid agam? non enim morae locus. Certum est et ire qua pote, et quantum pote. Eamus, accingamur: haud cessato opus, Servare volumus si virum certum mori. Chorus. Paratus ire nec quidem tantum ore sum, Sed operis aderit, et pedum properantia. Actus Quartus. Aiax. Stat culter illa parte, quae sit maxume Acuta, si cui experirier vacat. Munus quidem ille olim Hectoris virum omnium Et omnium mihi hospitum invisissumi. In Troade autem pactus est terra hostica: Cui bene cruenta cote acumen redditum est: Fixi bene illum, et apparavi sedulo. Vel ut properiter non mihi invideat mori, Vt vel A Provisa nobis ista sunt in caeteris: Tu primus, et fas, adiuva me, Iuppiter. Fac impetrassim munus hoc a te breve. Existat aliquis nuncius : quicquid mali est Teucro eloquatur: moneat, ut me isthinc humo Super cruento hoc ense prociduum efferat. Ne deprehensus hic ab inimicis prius