Adeo superbe est eloquutus . Denique Diuae Mineruae, dum illum in offertissumos Hortatur hostes vertere infestam manum, Dictum obloquutus perperum est et impotens: O Diua, Graecos caeteros praesens ope Tutare: nam in nos nulla vis pugnae ingruet. His ille verbis sibi Deae implacabiles Asciuit iras, homine spirans altius. Sed si diem istum vescitur vita: ilicet Eius salutem cum Deo confecimus. Haec augur. at me ex sessimonio statim Tibi ista misit perferentem sedulo Mandata Teucer. Si nec adsum tempori, Non superat ille, siquid hic Calchas sapit. Chorus. Tecmessa, misera mulier, infelix genus, Accede, et audi, qualia hic verba obstrepit: Quae gaudium omne expectorant animo mihi. Tecmessa. Quid me misellam vix quiescentem a malis Meo recenter excitatis de statu? Chorus. Tibi ergo dicat iste: nam me de tuo Aiace quae narrauit, exanimant metu. Tecmessa. Hau mi homo, quid ais? an penitus ego occidi? Nuntius. De te nihil promitto: de Aiace attamen, Si eliminauit ille, non sperem bene. Tecmessa. Eliminavit is quidem, ut metuam: quid est? Nuntius. Includi aperte iussit illum intra domus Consepta Teucer, nec foras amittere. Tecmessa. Ubi ipse Teucer? cur is haec adeo iubet? Nuntius. Iam mox redibit ille. caeterum exitum Hominis ad aliquod tendere exitium autumat.