Quid est quod hac in re exequendum omiseris? Nuntius. Teucer vetabat, ne domo Aiax antea Prius, quam adesset ipse, prodiret foras. Chorus. Sequutus est meliora: nempe maxumis Pacem Deorum precibus exposcens abest. Nuntius. Haec verba plane plena sunt dementiae, Et stulta, siquid augurans Calchas sapit. Chorus. Quibus ista tandem fretus indiciis ais? Nuntius. Ego superstes affui, atque interfui. Nanque e corona, et regiis comitiis Calchas resurgit: seorsum Atridas deserit. Teucrum prehendit: copulatur dexteras. Infit: recenset: mandat omnibus modis, Aiacem vt hodie sedulo coercitum Intus teneret nec foras emitteret: Si vellet illum sospitem, ac superstitem. Nanque hanc, neque vltra (sic enim autumat) diem Illum Mineruae dirus exercet furor. Nam molem inanem corporum, atque inutilem Missa ruina caelitus procumbere Perhibebat augur. si quis humanum nihil Quanuis creatus corpore humano, sapit. Sed ille et olim primitus domo exiens Demens, monente patre bene, deprensus est. Nam sic monebat: Gnate, bellica clue Virtute victor: vince cum Deo tamen. Contra ille torue affatur ac superbiter: O genitor, etiam si quis est nulli rei, Virtute diuum vinces: ast ego hanc facul, Etiam sine illis indipiscar gloriam.