Furore leuatus, et Deorum Jussa operatus est, Et nunc pietate colens Pia benigna. Omnia tempus acre delet. Nec fieri omne posse, negandum est. Vbi ipse restitutus Aiax modo Atridis in- -opinus est ex grauiore lite. Nuntius. Hoc primum amici, vos ego edoctos volo: Recens ab altis Mysiae Teucer iugis Adest. is autem media castra permeans Petitur acerbis omnium Argiuum probris. Ventantem enim illum sciscitabundi procul Circunsteterunt : hinc et hinc conuitiis Lacerant, lacessunt. non fuit qui non eum Vecordis, insessoris etiam exerciti Fratrem vocaret: nil vetare quominus Saxorum aceruis obrutus mortem oppetat. Eoque res rediret vt gladios suis Vagina eburna liberarent dexteris. Sed verbo amico reprimit gliscens malum Senum senex aetate prouectissumus. Nunc vero vbi Aiax est, vt illi haec indicem? Dominis negotium omne pandere expedit. Chorus. Non est is intus, verum abiuit iam modo, Consilia nectens moribus nouis noua. Nuntius. Heu, heu. Qui misit istam me viam, aut me eam viam Tarde ille misit, aut ego tardus fui.