Tanquam nec idem sit futurus. plurimi Appellere ipsum portum amicitiae timent. Sed belle habebunt ista. tu vero interim Intus precare perpetim, mulier, Deos, Succedere illa, quae sedent animo, omnia. Et vos sodales paria comprecamini. Mandata verbis haec meis Teucro date: Vti nos amassit , vt velit vobis bene. Proficiscor illuc, quo profecto opus mihi est. Vos iussa perpetrate. forsit de mea Salute inaudietis, etsi perieram. Chorus. Stropha XIIII . Amore tremisco: vitulo gaudio vagus. Io, Io, o Fau- -ne, o peruage Faune: Cylleniae speculae iuga Age, o, ninguida linque scrupea. adsis Deum salisubsule : atque gestus Gnossiacos age Mecum, indocilesque pede Quate hic choreas. Nunc mihi saltitare curae est. Icarium salum superans, trans- -marine Diue Apollo, Apertus et apparens Adesto placabilis, atque felix. Chorus. Antistropha XIIII . Remotus enim acer ab oculis mali labor, Io, io, nunc o nunc Accedere, Iuppi- -ter, fausta, candida lux siuit Citas fluctiuagas rates, quia Aiax