Demulctus huius ore sum, inimicis eam Linquere misertum est viduam, et orbum filium. Sed ad lauacra et prata littoralia Eo, vt expiatus februis lustralibus Iram ferocem deprecer grauis Deae. Mox aliquem adibo inhospitum et tescum locum, Telumque ibi inimicissumum hoc, ensem meum, Vt videat illud nemo, defossum obruam, Sed creditum Orcus, noxque seruassint sibi. Nam denique ex quo muneratum tempore Ego illud hostica Hectoris cepi manu: Exinde adeptus nil sum ab Argiuis boni. Scitum est in ore hoc omnium dictum vetus: Infausta munera hostium, nec-munera. Discamus ergo in caeterum Deis locum Cedere, et honorem debitum Atridis dare. Nam principes sunt: obsequendum est: quippini? Et grauia quae sunt, quaeque sunt immania Cedunt honori. cedit et vis ninguidae Hiemis, vbi aestas macta frugibus venit. Cedunt et ipsae noctis obscurae vices Luci albicanti lumen almum accendere. Et maria tumidis intonata flatibus Posuere fluctus. victor omnium sopor Deuincta laxat membra, nec semper tenet. Et ego modesta facta dubitem persequi? Quare, vt reapse nuper expertus fui, Hac fine semper, censeo, inimicum oderis, Tanquam idem amicus sit futurus. indidem In tantum amico munifex morem geram,