Rabere mente captum Lusciniae ilicet Lamentabile Carmen volitantis Non illa occinet: Ast luctificum integrabit Lessum. pectora palmis Atris tunsa sonabunt: Incanamque manus Comam lacerabunt. Chorus. II. Antistropha XIIII . Praestaret extinctum Hunc, quam efferarier. Vbi paterno an- -tistans celebres Achiuos Genere, et inclyto ortu, Cognita non tenet Se intra septa ani- -mi, ast exulat extra. Infelix pater, Heu qualia et audies tu Infortunia nati: Quae antehac Aeacidarum Aetas non tulerat Quidem vlla, nisi ista. ACTVS TERTIVS. Aiax. Omnia reflexis saeculorum anfractibus Occulta tempus aperit, et aperta occulit. Nihil est supra spem. tempore etiam contumax Deprenditur mens, iusque iurandum Iouis. Ego peruicaci mente, inexorabili, Qualis rigescit dura ferri acies aqua,