Et eis senectae dulce lenimen fuat, Vel donec Orci tecta sint nacti inferi. Vlli nec arma praemiatores mea Ponunto Achiuis, nec meum magnum malum. At ipse vero Eurysace, tu cognominem, Et crebriloris pensilem amentis quatens Apprende clypeum hunc praegrauem, et septemplicem. Sed arma mecum concremantor caetera. Heus tu properiter manibus hunc puerum cape, Et ianuam obde, nullaque hic palam iace Lamenta. valde est fletuum mulier lubens. Operi forem, inquam. haud bene medens se postulat Carmen secando vulneri incantassere . Chorus. Properantiam istam inaudiens metui male. Nec me asperata lingua delectat tua. Tecmessa. Quod istud, Aiax, mente moliris malum? Aiax. Ne me rogassis . pulchra res modestia est. Tecmessa. Quam pendeo animi. Sed per ego te liberos, Et per Deos obtestor, haud nos produis . Aiax. Vah enicas me, mulier: an nescis, Deis Debere nullum iam me honorem obnoxium? Tecmessa. Bene ominare. Aiax. Affare quos persuadeas. Tecmessa. Non credis autem? Aiax. Iam nimis loqueris diu. Tecmessa. Nam timor adegit. Aiax. Intus hanc includite. Tecmessa. Reprime te, amabo. Aiax. Stulta vero es foemina, Si nunc mouere cogitas animum meum.