Heus puer, adesdum : te pater vocat: veni. Huc, sis, age illum quisquis ex famulis regis. Aiax. Venitne iussus, anne iussa negligit? Tecmessa. Producit illum famulus huc ex proxumo. Aiax. Age huc age illum: non enim externabitur Stragis recentes hos aceruos intuens, Si quidem ille vero patre me satus fuit. Sed eum paternis institutis asperis domitari oportet: atque mores exequi. O gnate, fortuna esto dissimilis patri, Ast alia similis omnia: ita malus haud fuas. Quanquam unicum istud hoc bonum inuideo tibi, Quod ista nondum percipis sensu mala: Nil sapere quippe vita iucundissuma est. Nil sapere prorsus est malum carens malo. Moerore , donec gaudium internoueris. Quod assecutum, qualis ex quali patre Satus es te oportet specimen inimicis dare. At interim auris vescitor leuibus, alens Mentem nouellam, volupe matris gaudium. Nemo te Achiuum differens probris malis, Torue increpabit, vel licet careas mei. Talem relinquam ianitorem acerrumum, Alimoniaeque praesidem Teucrum tibi: Siquidem is redibit hostium insessor procul. Ast o sodales armites, marina gens, Mandata primum nunc suprema et vos mea Accipite, et illi nuntiantes reddite: Istum puellum ducat ad lares meos, Eriboea vt illum videat, et Telamo pater,