Cassus nouello te sine aetatem exiget Vt orbus, at non carus. oh quantis malis, Si moreris, illum, meque compotem facis. Te praeter aliud praesidi nil reliquum Video. tua nam patria deleta est manu, Genitrixque: genitor occidit fato suo, Et mortuales incolunt Orci domus. Quam quaeso dulcem comparem patriam tibi? Quam opulentitatem? namque ego in te tota sum. Sit et mihi respectus aliquis. nam bonos Memores prioris esse benefacti addecet: Et gratia alia gratiam semper parit. Si quem beneficii ceperint obliuia, Non est quod ille fortis aut bonus fuat. Chorus. Vtinam, tui vt me miseret, Aiax, te quoque Misereret: huius verba laudares, scio. Aiax. Atqui illa nobis affatim laudabitur, Si strenue ausit nostra mandata exequi. Tecmessa. Parebo, mi Aiax: cuncta properabo exequi. Aiax. Arcesse puerum nunc mihi, ut videam, meum. Tecmessa. Atqui foras eduxeram, metuens ei. Aiax. Dum fluctuarem in his malis ego, aut vbi? Tecmessa. Ne scilicet periret occursu tuo. Aiax. Hoc defit unum nempe fortunae meae. Tecmessa. Ego vindicaui: quod quidem suffecerit. Aiax. Et laudo factum, et perspicaciam tuam. Tecmessa. Sed quid iuuare te queam hoc facto meo? Aiax. Vt alloqui possim, vtque conspicarier. Tecmessa. Famularis illum asseruat hic custodia. Aiax. Sed quae mora eius distulit praesentiam?