Aliena dicta haec te loqui nemo autumet Nec dixit, Aiax, sensa sed mentis tua. Te respice ergo: da locum sententiae, Tuis amicis, atque missa haec sis face. Tecmessa. Nullum est, here Aiax, omnibus mortalibus Necessitatis legibus maius malum. Ego quidem sum creta libero patre, Eoque dite. si quis alius est Phrygum. Nunc seruitutis compotiuit me Deus, Et tua domitrix dextra. postquam ergo in tuum Cubile conueni, ex eo studeo tibi. Quod obsecro te perque communem larem, Sociumque lectum, in quem optume conuenimus, Ne, dum me iniquis tradis in manum tuis, Committe, vt iis infamiae in caussa fuam. Si moreris, ac nos morte destituis tua, Ilicet eodem raptam ab Argiuis die, Tractamque, meque, paruolumque diriter , Famularem ad unum degere aetatem autuma. Oratione tum quis incillans malus Dominus amara, aspicite coniugem, inquiet, Aiacis, Argiuum omnium fortissumi, Quae seruitute quale mutauit decus? Haec dicet aliquis. me quidem incesset Deus. Inhonesta vero haec et tibi et tuis erunt. Sed reuereatur te patris, quem in exita Aetate linquis: sed sit et quidam pudor Parentis annis obsitae, quae saepius Redire te optat uiuum, et incolumen domum. Miserere gnati paruoli: siquidem cibo