Indigna vero mihi, Teleutantis genus, Proloqueris, hominem expectorarier malis. Aiax. Hei hei Tecmessa. Quin nunc magis videtur. an sentiscitis Quas fundit Aiax ore voces flebili? Aiax. Hei hei. Chorus. Mirum ni homo aut aegrotat, aut offenditur, Morbi prioris paenitudine anxius. Aiax. Hei puer, hei puer. Tecmessa. Heu misera quid agam? te, puto, Eurysaces vocat. Nam quid agis Aiax? heu vbi es, fili? occidi. Aiax. Teucrum voco. vbinam Teucer? assiduon' volet Ductare praedas? ast ego intereo miser. Chorus. Homo est apud se, vt sentio. aperite ocius: Reuerebitur fortassis aspecti mei. Tecmessa. Aperimus, ecce. Caeterum licet tibi Hominis tueri gesta, et eiusdem statum. Aiax. Stropha VI . Sodales maris remiges, Amici vnici omnium, et Aequitate stantes pia: Videte me esse, qualis est Vbi recens ab aestibus Fluctus adhuc mouetur. Chorus. Vah quam euidenter vera testatus modo es, Quod comprobatur satis inornato hoc statu. Aiax. Antistropha VI . Amici, marinum genus, Rei nauticae sciens, Bene inhibens ratis palmulas: Modo vnici, modo vnici Super mi estis adiuuae , oc-